The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 38 › Psalmorum 38:8

Psalmorum 38:8

Et nunc quæ est exspectatio mea: nonne Dominus? et substantia mea apud te est. + 38.8 Exspectatio. ID. Primi adventus, vel secundi, etc., usque ad non in sacculis nostris. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

I am feeble and sore broken: I have roared by reason of the disquietness of my heart.

In Context

7Verumtamen in imagine pertransit homo; sed et frustra conturbatur: thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea. + 38.7 Verum tamen. CASS. Videns adventum Christi, redit ad infirmitatem quam inter virtutes habet. AUG. Magna sunt quæ diximus et credimus; sed tamen non est illud æternum, sed universa vanitas. Et pro mutabilitate desiderans æternam, exprobrat humanæ vitæ, cui subest, quod dicit. Ne quis putet sanctos a tentationibus alienos. Vel, licet mensurabiles dies, licet substantia, nihil: tamen universa vanitas est in rationali creatura, quæ secundum diversos universam appetit creaturam. Verumtamen. Quamvis æternis inhio, etc., usque ad cujus conversatio in cœlis est. Omnis homo. AUG. Si malus, in sæcularibus vanus est; si bonus, cum Christo volenti esse, vana est vita. Verumtamen. AUG. Diapsalmus. Quomodo omnes sub vanitate et casu; et inde opponit se exspectare Dominum, et petit liberari. In imagine pertransit. ID. Quamvis ita studeat vanitati, etc., usque ad quia cum miseria et labore appetit terrena. Thesaurizat. ID. De cæteris vitiis elegit Propheta avaritiam, ad ostendendum quod intendit: ipsa enim est radix omnium malorum. 1

9Ab omnibus iniquitatibus meis erue me: opprobrium insipienti dedisti me. + 38.9 Ab omnibus iniquitatibus meis erue me. CASS. Non solum ab eis, ne revolvat in ea quæ transilivi, sed ab omnibus omnino. Imperfectus enim est homo: quia non accepit quod optat; perfectus, qui scit hoc ipsum quod sibi deficit. 1

Read all of Psalmorum 38

Cross References

Job 30:27Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie: prævenerunt me dies afflictionis. + 30.27 Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie. Sanctæ Ecclesiæ interiora effervescere, etc., usque ad et hoc est, interiora ejus efferbuerunt. Prævenerunt me dies afflictionis. Scit namque Ecclesia electorum quod persecutione ultima mala multa passura sit. Sed hanc afflictionis suæ dies præveniunt, quia malorum vitam inter se graviter etiam tempore pacis portat, qui jam in pravis moribus ostendunt, quid sit futurum.

Psalms 22:1Psalmus David. [Dominus regit me, et nihil mihi deerit: + 22.1 Psalmus David. CASS. Propheta reditum populi de Babylone prædixit. Dominus regit me. Psalmus de misericordia, enumerans decem gratias, ut omnes sperent in misericordia Dei. AUG. Ecclesia loquitur de Christo. 1

Isaiah 59:11Rugiemus quasi ursi omnes, et quasi columbæ meditantes gememus: exspectavimus judicium, et non est; salutem, et elongata est a nobis. + 59.11 Rugiemus quasi ursi omnes. Judæorum meditatio et doctrina in sacra Scriptura rugitui ursi et gemitui columbæ comparatur, quasi inutilis et vana, sicut et illa. Contra subjectos quoque sæviunt ut ursi; contra majores vel æquales, gemunt ut columbæ.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 38:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 38:7Psalmorum 38Psalmorum 38:9 →