The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 38 › Psalmorum 38:9

Psalmorum 38:9

Ab omnibus iniquitatibus meis erue me: opprobrium insipienti dedisti me. + 38.9 Ab omnibus iniquitatibus meis erue me. CASS. Non solum ab eis, ne revolvat in ea quæ transilivi, sed ab omnibus omnino. Imperfectus enim est homo: quia non accepit quod optat; perfectus, qui scit hoc ipsum quod sibi deficit. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Lord, all my desire is before thee; and my groaning is not hid from thee.

In Context

8Et nunc quæ est exspectatio mea: nonne Dominus? et substantia mea apud te est. + 38.8 Exspectatio. ID. Primi adventus, vel secundi, etc., usque ad non in sacculis nostris. 1

10Obmutui, et non aperui os meum, quoniam tu fecisti; + 38.10 Obmutui. ID. Habitus opprobrio, etc., usque ad et necesse est, quia defeci. Amove a me plagas tuas. AUG. Quia tu fecisti me, noli exterminare; tantum cede ut producar; non ut comminuar 1

Read all of Psalmorum 38

Cross References

Psalms 102:20Benedicite Domino, omnes angeli ejus: potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum ejus. 1

Romans 8:22Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit, et parturit usque adhuc. + 8.22 Omnis creatura. AUG. Homo. Omnis creatura est vel corporalis, etc., usque ad etsi non in omnibus hominibus. Omnis creatura. AMBR. Omnia elementa cum labore sua explent officia, quod est nostri causa: unde quiescent nobis assumptis; et ideo diligenter nos paremus. Ingemiscit. Semper in hoc nova est, quod notatur per inchoativum verbum, et pro desiderio patriæ cœlestis. Parturit. Id est dolet. Usque adhuc. AUG. Quia etsi aliquis in sinu Abrahæ dolere destitit, tamen adhuc in his qui nondum sunt liberati, omnis creatura ingemiscit.

2 Corinthians 5:2Nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram, quæ de cælo est, superindui cupientes: + 5.2 Nam. Non solum pro præsenti inhabitatione, sed etiam, in hoc, id est in consideratione hujus tantæ gloriæ, ingemiscimus. Ex dilatione desiderii: quod non faceremus, nisi essemus certi. In cujus rei figura Axa filia Caleb petiit irriguum superius et irriguum inferius, ut nos lacrymas effundamus, non solum pro præsentis incolatus miseria, sed pro dilatione supernæ gloriæ. Ingemiscimus, quia cupimus super invocationem animæ, quam jam accepimus. De cœlo. Id est, optamus habere immortale et impassibile corpus, ad similitudinem cœlestium. Nam et qui, etc. Quasi dicat: Nos perfectiores pro dilatione gemimus, quia etiam minus perfecti, qui carnem fovent. Inter hos autem se Apostolus connumerat ne illi de se minus sentiant.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 38:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 38:8Psalmorum 38Psalmorum 38:10 →