The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 4 › Psalmorum 4:1

Psalmorum 4:1

In finem, in carminibus. Psalmus David. + 4.1 In finem. AUG. Finis duobus dicitur modis, quando aliquid deficit, vel quando perficitur. Ibid. Canticum lætitiam indicat. Psalmi sunt qui cantantur ad psalterium, quo in magno mysterio usus est Propheta. Psalmus, de moribus ad agendum, ut deserantur falsi dii et vana sæculi; Cantici, quia fit mentio de æterna jucunditate. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Hear me when I call, O God of my righteousness: thou hast enlarged me when I was in distress; have mercy upon me, and hear my prayer.

In Context

2[Cum invocarem exaudivit me Deus justitiæ meæ, in tribulatione dilatasti mihi. Miserere mei, et exaudi orationem meam. + 4.2 Cum invocarem, etc. CASS. Exemplo sui increpat infideles de falsis. Dilatasti mihi. Ibid. Ab angustiis tristitiæ in latitudine gaudii duxisti. 5. Gaudemus in tribulationibus scientes quod tribulatio, etc. Rom. 5. Prius indicavit se auditum: jam quasi habens in corde Deum, ei loquitur. Miserere mei. Misertus de justitia et dilatione. Item, miserere contra miserias hujus vitæ. Orationem meam. De petendis bonis. Et cum ita de me, Filii hominum, usquequo gravi corde? 1

Read all of Psalmorum 4

Cross References

1 Samuel 17:37Et ait David: Dominus qui eripuit me de manu leonis, et de manu ursi, ipse me liberabit de manu Philisthæi hujus. Dixit autem Saul ad David: Vade, et Dominus tecum sit.

1 Samuel 23:26Et ibat Saul ad latus montis ex parte una: David autem et viri ejus erant in latere montis ex parte altera. Porro David desperabat se posse evadere a facie Saul: itaque Saul et viri ejus in modum coronæ cingebant David et viros ejus, ut caperent eos.

Job 36:16Igitur salvabit te de ore angusto latissime, et non habente fundamentum subter se: requies autem mensæ tuæ erit plena pinguedine.

Psalms 11:7Eloquia Domini, eloquia casta; argentum igne examinatum, probatum terræ, purgatum septuplum. + 11.7 Eloquia Domini. Ibid. Contra mala sæculi Christus a Patre missus, cujus eloquia vera sunt, impiorum falsa. Casta. Contra hoc quod supra, vana locuti sunt 1

Psalms 24:5Dirige me in veritate tua, et doce me, quia tu es Deus salvator meus, et te sustinui tota die. + 24.5 Doce. AUG. Ipsam veritatem, ut quod credo intelligam, quia sustinui, et si hoc non sufficit: Reminiscere. Deus salvator meus. CASS. Duæ res sunt, quæ bonos faciunt, ut Deum salvatorem credamus, et patienter ejus retributionem exspectemus. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 4:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Psalmorum 4Psalmorum 4:2 →