Psalmorum 4:3
Filii hominum, usquequo gravi corde? ut quid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium? + 4.3 Diligitis vanitatem, etc. CASS. Voto amplexamini, quæritis labore vana idola, et mendacia, quæ non Deus: vel terrena, quæ non faciunt quod promittunt. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 6:8Turbatus est a furore oculus meus; inveteravi inter omnes inimicos meos. + 6.8 A furore. AUG. Ab ira, vel Dei, quæ in judicio, etc., usque ad ne quis desperet de gravitate peccatorum, subdit: Discedite, etc. CASS. Correptio, ut separetur ab illis, quorum collegio peccavit, et insistat mandatis Dei. Inimicos, AUG. id est, vitia, vel malos homines, qui vere sunt inimici ad Deum se convertentium, a quibus separatur omnis bonus, non loco, sed animo. Quia vero non est inanis tantus labor pœnitentiæ, exauditum se significans, subdit: Discedite. 1
Psalms 34:15Et adversum me lætati sunt, et convenerunt; congregata sunt super me flagella, et ignoravi. + 34.15 Et adversum, etc. Cum pie contristor, Judæi impie lætantur. 1
Psalms 50:5Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper. + 50.5 Quoniam iniquitatem. AUG., CASS. Cujus misericordiam petit ut ignoscat, quia scit justum ut peccata puniat, subdit: Tu ne punias, quia ego punio. Quoniam iniquitatem meam, etc. Contra me. AUG. Post tergum peccatum habuit, cum rex sententiam in divitem, qui rapuit ovem pauperis dedit, oblitus sui. 1
Psalms 56:9Exsurge, gloria mea; exsurge, psalterium et cithara: exsurgam diluculo. + 56.9 Exsurge, gloria mea. Ibid. Et ideo, o caro, quæ es causa gloriæ meæ, Exsurge, potenter, quasi ad miraculum faciendum congratulatio, qui certus, unde idem affirmando, repetit. Exsurge dico, quia certus sum et de hora, quia exsurgam diluculo. Exsurge, psalterium et cithara. AUG. Una caro Christi surrexit, etc., usque ad surrexit ergo psalterium et cithara, et confitetur Domino. 1
Psalms 91:14Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt. + 91.14 In atriis domus. CASS. Atrium, initium mansionis; domus interior. In atriis ergo florebunt, id est, in ipso resurrectionis initio, dum audient: Venite, benedicti Patris mei Matth. 25.. 1
Ephesians 2:10Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quæ præparavit Deus ut in illis ambulemus. + 2.10 Ipsius enim, etc. Nemo debet gloriari, quia nos creati in fide et in operibus sumus factura, id est opus ejus, vel sumus creati per facturam, id est operationem ejus: et ita nec de operibus per fidem gloriandum est, cum fides et omnia ex gratia sint.