Psalmorum 4:5
Irascimini, et nolite peccare; quæ dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini. + 4.5 Irascimini. Si motus surgit animi qui non est in potestate, non ei consentiat ratio. CASS. Motus animi in potestate nostra non est, sed Dei gratia temperare possumus: quod ergo consuetudinis est, permittit; quod culpæ, prohibet. HIER. Hoc docet Apostolus: Sol non occidat super iracundiam vestram Ephes. 4., ut peccatum sit omnino vel leviter irasci: justitia autem, iram celeri pœnitudine mitigare. In cordibus vestris. AUG. De his quæ tractatis in corde, quem novit Deus: id est, de consensu; et de his quæ volvitis in cubili, id est delectatione carnis, in qua captiva versatur ratio, ut fera in cubili, Compungimini, per pœnitentiam; vel cubilia sunt cogitationes ferocium. CASS. Venialis est ira quæ non ducitur ad effectum. Diapsalma. Sacrificate. CASS. Deposito veteri homine, nos in sacrificium jubemur offerri, quia certi de bonis. AUG. Sacrificium justitiæ, spiritus contribulatus, ut se puniens mactet Deo: vel, opera justa post pœnitentiam quod notat diapsalma, ut de veteri vita transeatur ad novam, et sic sperate bona. Sed quia vix est qui diligat interiora bona, subdit: 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Offer the sacrifices of righteousness, and put your trust in the LORD.
In Context
Cross References
2 Samuel 15:12Accersivit quoque Absalom Achitophel Gilonitem consiliarium David, de civitate sua Gilo. Cumque immolaret victimas, facta est conjuratio valida, populusque concurrens augebatur cum Absalom.
Psalms 26:1Psalmus David, priusquam liniretur. [Dominus illuminatio mea et salus mea: quem timebo? Dominus protector vitæ meæ: a quo trepidabo? + 26.1 In finem. AUG., CASS. Primo, David electus, etc., usque ad unde in sacramento gemens et laborans; ut in re gaudeat. Dominus illuminatio, etc. CASS. De prima unctione per quam certificatur secunda, hic loquitur. Dominus protector vitæ meæ. AUG. Dat vitam virtutum, quam et protegit, sine quo omnia dona ejus perduntur. A quo trepidabo? ID. Quem trepidet, caro, cum induerit corruptionem. 1
Psalms 50:14Redde mihi lætitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me. + 50.14 Spiritu principali. AUG. Notant hic quidam Trinitatem in Deo, qui est spiritus, cum non corpus; per spiritum rectum, Filium; Spiritum sanctum, suo nomine, per spiritum principalem, Patrem. CASS. Spiritum prophetiæ qui sibi omnibus pretiosior est, robur solum petit non auferri, tacens de cæteris. 1
Psalms 62:8Quia fuisti adjutor meus, et in velamento alarum tuarum exsultabo. + 62.8 Adjutor, etc. AUG. In periculis Idumææ, etc., usque ad quia me suscepit a periculis dextera tua, id est propitatio. 1
Psalms 84:11Misericordia et veritas obviaverunt sibi; justitia et pax osculatæ sunt. + 84.11 Misericordia, etc. ID. Postquam dixit, etc., usque ad quomodo veritas de terra orta est Luc. 8.. 1
Isaiah 26:3Vetus error abiit: servabis pacem; pacem, quia in te speravimus. + 26.3 Pacem. ID. Repetitio confirmatio est. Hanc habet ille de quo dicitur: Homo homo filiorum Isræl Ezech. 14.; et alibi: Vir vir cujus uxor cubile maculaverit Num. 5., ut duplex homo et duplex vir pacem consequatur duplicem.