Psalmorum 4:8
A fructu frumenti, vini, et olei sui, multiplicati sunt. + 4.8 A fructu. CAS. Quia putant in his consummatum bonum. Hæc tria tanquam usibus humanis magis accommoda pro omnibus divitiis ponit. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
I will both lay me down in peace, and sleep: for thou, LORD, only makest me dwell in safety.
In Context
Cross References
Leviticus 25:18Facite præcepta mea, et judicia custodite, et implete ea: ut habitare possitis in terra absque ullo pavore, + 25.18 Facite præcepta. Ne quis audita moderatione vendendi et emendi segnior fieret, et condescensio ipsa noceret, caute adjungit: Facite præcepta, etc. Neminem siquidem vult vacare, sed secundum virtutem fructificare. Virtutem quoque conscientia cujusque examinat. Et judicia, etc. ID. Non corrumpentes intentionem vel operationem eorum; velut si quis eleemosynam tribuit, non alii noceat ut alii prosit: præceptum enim quod eleemosynam fieri jussit, justam esse voluit. Quod si dixeritis, etc. ID. Quia per duos annos terram vacare præceperat, ne conturbarentur tanquam solliciti quid comederent aut quid biberent, ait: Dabo benedictionem meam, etc. Matth. 6.. Et notandum quia cum Christus dicat: Nolite cogitare de crastino, lex jubet ne cogitent de tribus annis.
Deuteronomy 12:10Transibitis Jordanem, et habitabitis in terra, quam Dominus Deus vester daturus est vobis, ut requiescatis a cunctis hostibus per circuitum: et absque ullo timore habitetis
Job 11:18Et habebis fiduciam, proposita tibi spe: et defossus securus dormies. + 11.18 Et habebis fiduciam. Defossi secure dormiunt, etc., usque ad securus apud se dormit latens ab actibus sæculi.
Psalms 16:8A resistentibus dexteræ tuæ custodi me ut pupillam oculi. Sub umbra alarum tuarum protege me + 16.8 Pupillam. Perexigua est, et tamen per eam acies luminis dirigitur, quo lux et tenebræ dijudicantur, sicut per humanitatem Christi divinitas discernens est inter bonos et malos. 1
Proverbs 3:24Si dormieris, non timebis; quiesces, et suavis erit somnus tuus. + 3.24 Si dormieris, non timebis, quiesces, et suavis. Patet juxta litteram, etc., usque ad quia Deum ubique protectorem habet et custodem.
Ezekiel 34:25Et faciam cum eis pactum pacis, et cessare faciam bestias pessimas de terra: et qui habitant in deserto, securi dormient in saltibus.