Psalmorum 40:14
Benedictus Dominus Deus Israël a sæculo et usque in sæculum. Fiat, fiat.] + 40.14 Benedictus. CASS. Laudativa conclusio, exposita passione et resurrectione. Deus Isræl. AUG. Judæi sunt capsarii nostri, qui nobis codices portant: nos Isræl. Aliter putassent pagani ficta quæ dicuntur de Christo et Ecclesia, sed vincuntur testimonio inimicorum. A sæculo, etc. CASS. Ex quo omnia cœpta sunt administrari usque in sæculum futurum, ubi omnia æterna. Fiat. HIER. Geminatio ostendit hoc ab omnibus esse faciendum. Pro fiat, in Hebræo scribitur, amen, amen, quod Aquila, vere, vere, transtulit, vel fideliter. Et finit hic primus liber Psalterii secundum Hieronymum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 9:3Lætabor et exsultabo in te; psallam nomini tuo, Altissime. 1
Psalms 35:4Verba oris ejus iniquitas, et dolus; noluit intelligere ut bene ageret. + 35.4 Verba. ID. Ostendit inquitatem, etc., usque ad ut bene ageret. 1
Psalms 70:1Psalmus David, filiorum Jonadab, et priorum captivorum. [In te, Domine, speravi; non confundar in æternum. + 70.1 In finem. AUG. De commendatione gratiæ, etc., usque ad fere singulis syllabis commendatur gratia. Filiorum Jonadab. ID. Filiis spontaneis, etc., usque ad qui ex se mali. CAS. Vel ita, monemur in titulo habere devotionem filiorum Jonadab, etc., usque ad illi vero consueta malitia in obstinatione permanserunt. 1
Psalms 71:13Parcet pauperi et inopi, et animas pauperum salvas faciet. 1
Isaiah 41:11Ecce confundentur et erubescent omnes qui pugnant adversum te; erunt quasi non sint, et peribunt viri qui contradicunt tibi.