Psalmorum 40:2
[Beatus qui intelligit super egenum et pauperem: in die mala liberabit eum Dominus. + 40.2 Beatus. Irridetur qui colit pauperem mortuum; sed beatus. AUG. Propheta intelligentem super egenum et pauperem concelebrat. HIER. Prius Propheta a se, post inducet Christum. Qui intelligit. AUG. Nota qui intelligit, ut et non petentibus detur: qui petenti dat bene facit, qui tacentem intelligit, beatus sine dubio est. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 17:5Circumdederunt me dolores mortis, et torrentes iniquitatis conturbaverunt me. + 17.5 Circumdederunt me. Ibid. In persona iustorum ante adventum Christi, etc., usque ad qui rapidis iniquitatibus conturbati sunt. 1
Psalms 27:5Quoniam non intellexerunt opera Domini, et in opera manuum ejus destrues illos, et non ædificabis eos. + 27.5 Quoniam non, etc. ID. Et si deessent opera, hoc sufficeret damnationi, quod non intellexerunt per legem et Prophetas, quæ invisibiliter Deus operatur per me, nec etiam visibilia. Destrues. AUG. Ut nihil mihi noceat, nec post Ecclesiæ tuæ, vel meæ. Benedictus. CASS. Auditus in resurrectione gratias agit, subdens de salute credentium. Dominus. ID. Idem qui adjutor meus, et protector est fortitudo plebis, quæ in eo confidit, et protector ne lædantur, et tu, o Domine: 1
Psalms 61:2[Nonne Deo subjecta erit anima mea? ab ipso enim salutare meum. + 61.2 Nonne. Ibid. Hoc est, non veniat mihi pes superbiæ. Non movebor amplius, hoc est, et manus peccatoris non moveat me. Deo subjecta semper, nil præter eum cupiens. Erit quidem, quia ab ipso salutare meum, a Patre Filius auctor salutis, quia et Deus, ne minor putetur. 1