Psalmorum 40:6
Inimici mei dixerunt mala mihi: Quando morietur, et peribit nomen ejus? + 40.6 Inimici mei. CASS. Dominus de passione sua, quæ secundum egenum fuit. AUG. Inimici mei. Hæc de Christo specialiter dicta sunt, sed et de membris dici possunt: et hodie fit tribulatio, ut nomen Christi exstinguatur: sed per mortem suam et suorum magis Ecclesia crevit. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
5Ego dixi: Domine, miserere mei; sana animam meam, quia peccavi tibi. 1
Cross References
Exodus 21:6offeret eum dominus diis, et applicabitur ad ostium et postes, perforabitque aurem ejus subula: et erit ei servus in sæculum.
Job 5:9qui facit magna et inscrutabilia, et mirabilia absque numero; + 5.9 Mirabilia absque numero. Quia divinorum operum magnitudo, nec ex qualitate valet discuti nec ex quantitate numerari.
Psalms 50:8Ecce enim veritatem dilexisti; incerta et occulta sapientiæ tuæ manifestasti mihi. + 50.8 Ecce enim, etc. AUG. Sic misericordiam dat, ut servet veritatem, ut nec peccata sint impunita ejus cui ignoscit. Ignoscit enim seipsum punienti. Misericordia ergo etiam est quod homo liberatur; veritas quod peccatum punitur. Veritatem, etc. CASS. Quia in confitendo, veritatem dixit, quam Deus super sacrificia quærit, supplicat sibi subveniri. Incerta et occulta. AUG. Sunt et occulta quod talibus, etc., usque ad unde magis a peccato erat sibi cavendum. Occulta. CASS. Ex auctoritate manifestantis, confidentia ablutionis et dealbationis. 1
Psalms 71:15Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiæ; et adorabunt de ipso semper, tota die benedicent ei. + 71.15 Et vivet, et dabitur ei de auro, etc. CAS. De honorificentia regis. Arabiæ. AUG. Per Arabiam, gentes; per aurum, sapientiam, quæ excellit inter doctrinas. De ipso semper. ID. Multiplicando, vel consequendo, vel de ejus institutione, quia ipse orare docuit. 1
Isaiah 25:1[Domine, Deus meus es tu; exaltabo te, et confitebor nomini tuo: quoniam fecisti mirabilia, cogitationes antiquas fideles. Amen. + 25.1 Amen. HIER. Hebræum, quo sæpe Dominus utitur in Evangelio: Amen amen, id est vere vere dico vobis.