Psalmorum 41:2
[Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. + 41.2 Quemadmodum desiderat, etc. AUG. Vox hæc convenit catechumenis, et etiam omnibus adhuc peregrinantibus. Cervus. Cervus senio gravatus, excrescentibus pilis et cornibus, serpentem naribus haurit: unde veneno æstuans, fontem ab bibendum ardentissime desiderat; quo hausto, cornua et pilos deponit. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Ruth 2:19Dixitque ei socrus sua: Ubi hodie collegisti, et ubi fecisti opus? sit benedictus qui misertus est tui. Indicavitque ei apud quem fuisset operata: et nomen dixit viri, quod Booz vocaretur.
Psalms 33:19Juxta est Dominus iis qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabit. + 33.19 Juxta est Dominus. Liberavit: nam pronus est ad hoc, quia juxta est; vel, est allusio ad clamorem. 1
Psalms 128:1Canticum graduum. [Sæpe expugnaverunt me a juventute mea, dicat nunc Israël; + 128.1 Canticum graduum. ID. Undecimus gradus, etc., usque ad ponitur læta conclusio cum certitudine veniæ, ibi, Speret Isræl in Domino. De profundis. AUG. Qui sentit se in profundo, etc., usque ad sicut dicit Scriptura: Peccator, cum venerit in profundum vitiorum, contemnit. 1
Proverbs 11:17[Benefacit animæ suæ vir misericors; qui autem crudelis est, etiam propinquos abjicit.
Proverbs 19:17Fœneratur Domino qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei.