The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 41 › Psalmorum 41:4

Psalmorum 41:4

Fuerunt mihi lacrimæ meæ panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus? 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

I said, LORD, be merciful unto me: heal my soul; for I have sinned against thee.

In Context

3Sitivit anima mea ad Deum fortem, vivum; quando veniam, et apparebo ante faciem Dei? + 41.3 Sitivit. AUG. Determinat desiderium suum, quia poterat intelligi desiderare cervus fontem causa bibendi, vel lavandi; hic omne desiderium esse ad Deum ostenditur. Quando veniam. Quod citius est Deo, tardum est hominis desiderio. Talis cervus dum currit, patitur insultantes; unde: Fuerunt mihi lacrymæ meæ panes. In prosperis etiam, quæ despicit, sicut in adversis. Panes. CASS. Non amaritudo, vel peremptio, sed panes. 1

5Hæc recordatus sum, et effudi in me animam meam, quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei, in voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis. + 41.5 Hæc recordatus sum. AUG. Dum quærunt, Ubi est Deus tuus? ego etiam sum meditatus per omnia visibilia hæc, et per ipsam animam meam, ut per ea exteriora, invisibilia Dei inveniam. Ecce intellectus tituli. Effudi. Ibid. Ad intelligendum et attingendum dilatavi super seipsam. Effudi. CASS. Vel lætatus sum. Liquefacta est anima mea in me; non extra, sed in se compuncta revertitur. Etsi visibiliter Deum non videam, cogito tamen quod per Ecclesiam, in qua admirabiles sunt sancti, ad Jerusalem cœlestem perveniam, captus suavitate laudis angelicæ, quæ suscipitur mente. In locum tabernaculi. AUG. Tabernaculum Dei in terra, etc., usque ad, id est, de refectione æterna gaudentium. In voce exsultationis. Ibid. De æterna festivitate sonat quid dulce cordi: unde rapitur cervus ad fontes aquarum, et mulcetur. Sed quia perstrepit mundus, et caro gravat animam: comparans hæc tristitia illis jucundis, ait: 1

Read all of Psalmorum 41

Cross References

2 Chronicles 30:18Magna etiam pars populi de Ephraim, et Manasse, et Issachar, et Zabulon, quæ sanctificata non fuerat, comedit Phase non juxta quod scriptum est: et oravit pro eis Ezechias, dicens: Dominus bonus propitiabitur

Psalms 32:5Diligit misericordiam et judicium; misericordia Domini plena est terra. + 32.5 Terra. ID. Ecclesia ubique terrarum. 1

Psalms 103:3qui tegis aquis superiora ejus: qui ponis nubem ascensum tuum; qui ambulas super pennas ventorum: + 103.3 Qui tegis. ID. Ad litteram sunt aquæ, etc., usque ad cujus superiora sunt duo præcepta charitatis. Vel qui tegis aquis, id est, spirituali sensu, superficiem Scripturæ, vel donis spiritualibus eorum munis charitatem, ne quid eos separare possit. Super pennas ventorum, etc. Ventus est motus æris, etc., usque ad sed charitatem omnium superat charitas Christi. 1

Hosea 6:1[In tribulatione sua mane consurgent ad me: Venite, et revertamur ad Dominum,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalmorum 41:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 41:3Psalmorum 41Psalmorum 41:5 →