bible.software › Psalmorum › Psalmorum 41 › Psalmorum 41:6
Psalmorum 41:6
Quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei, + 41.6 Quare tristis? etc. CASS. De perturbationibus contra quas ratio confirmat animam sensualem spe Dei. Quare conturbas? AUG. Qui, si investigas, nihil est in mundo quare hoc debeas: spera potius salutare remedium adhuc, et si non modo, plene in futuro. Spera. CASS. Vel sperare potest, quia adhuc in præsenti confitebor, id est, de peccatis pœnitentiam agam, ut tibi non obsistam. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And if he come to see me, he speaketh vanity: his heart gathereth iniquity to itself; when he goeth abroad, he telleth it.
In Context
5Hæc recordatus sum, et effudi in me animam meam, quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei, in voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis. + 41.5 Hæc recordatus sum. AUG. Dum quærunt, Ubi est Deus tuus? ego etiam sum meditatus per omnia visibilia hæc, et per ipsam animam meam, ut per ea exteriora, invisibilia Dei inveniam. Ecce intellectus tituli. Effudi. Ibid. Ad intelligendum et attingendum dilatavi super seipsam. Effudi. CASS. Vel lætatus sum. Liquefacta est anima mea in me; non extra, sed in se compuncta revertitur. Etsi visibiliter Deum non videam, cogito tamen quod per Ecclesiam, in qua admirabiles sunt sancti, ad Jerusalem cœlestem perveniam, captus suavitate laudis angelicæ, quæ suscipitur mente. In locum tabernaculi. AUG. Tabernaculum Dei in terra, etc., usque ad, id est, de refectione æterna gaudentium. In voce exsultationis. Ibid. De æterna festivitate sonat quid dulce cordi: unde rapitur cervus ad fontes aquarum, et mulcetur. Sed quia perstrepit mundus, et caro gravat animam: comparans hæc tristitia illis jucundis, ait: 1
7et Deus meus. Ad meipsum anima mea conturbata est: propterea memor ero tui de terra Jordanis et Hermoniim a monte modico. + 41.7 Ad meipsum. Conversus ad Deum dicit ex seipso conturbationes, ex Deo finem earum: unde in eo est ei spes. Et hoc est ad meipsum, vel a meipso. CASS. Ecce qui superius corrigebat animam ad conditionem hominis, reversus dicit hic animam a se turbari, quæ nisi vitia carnis essent, tranquilla permaneret. Ecce ex qua diversitate constat homo. Quasi: propterea, id est, propter conturbationes animæ, memor ero. AUG. Id est, festino ad te, quia excludis mala omnia. Ecce remedium, quo evadat conturbationes: unde pro quibus sit memor, subdit: De terra Jordanis, ubi Dominus consecravit baptismum, in quo humiliati lavantur, et fiunt terra fructifera. CASS. Horum memor malis non turbatur. Propterea memor. AUG. Qua ad me turbatur anima, ideo memor, etc. Nemo currit ad remissionem, nisi qui sibi displicet, nisi qui se fatetur peccatorem: quod notat Hermoniim; nemo confitetur nisi se humiliet, quod notatur in modico. Jordanis. Ibid. Descensio. Descende ergo ut eleveris. CASS. In Jordane Dominus baptisma consecravit, in quo humiliati lavantur, et fiunt terra fructifera, quæ reddit fructum tricesimum, sexagesimum et centesimum Matth. 13.. Hermoniim. AUG. Parvus mons juxta Jordanem, etc., usque ad quia non in superbis, sed in humilibus memor Dei est. 1
Read all of Psalmorum 41
Cross References
Psalms 12:2quamdiu ponam consilia in anima mea; dolorem in corde meo per diem? + 12.2 Quandiu. CAS. Magnus ardor sustinentis, etc., usque ad quia spes protrahitur. Consilia. AUG. Consilio non est opus, etc., usque ad dolens precansque æterna. 1
Jeremiah 20:10Audivi enim contumelias multorum, et terrorem in circuitu: Persequimini, et persequamur eum, ab omnibus viris qui erant pacifici mei, et custodientes latus meum: si quomodo decipiatur, et prævaleamus adversus eum, et consequamur ultionem ex eo.
Micah 7:5Nolite credere amico, et nolite confidere in duce: ab ea quæ dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui.
Luke 20:20Et observantes miserunt insidiatores, qui se justos simularent, ut caperent eum in sermone, ut traderent illum principatui, et potestati præsidis. + 20.20 Et observantes. Quod præ timore populi, per se non possunt, inanibus præsidiis efficere volunt, velut immunes a morte ipsius videantur.
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 41:6