The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 41 › Psalmorum 41:7

Psalmorum 41:7

et Deus meus. Ad meipsum anima mea conturbata est: propterea memor ero tui de terra Jordanis et Hermoniim a monte modico. + 41.7 Ad meipsum. Conversus ad Deum dicit ex seipso conturbationes, ex Deo finem earum: unde in eo est ei spes. Et hoc est ad meipsum, vel a meipso. CASS. Ecce qui superius corrigebat animam ad conditionem hominis, reversus dicit hic animam a se turbari, quæ nisi vitia carnis essent, tranquilla permaneret. Ecce ex qua diversitate constat homo. Quasi: propterea, id est, propter conturbationes animæ, memor ero. AUG. Id est, festino ad te, quia excludis mala omnia. Ecce remedium, quo evadat conturbationes: unde pro quibus sit memor, subdit: De terra Jordanis, ubi Dominus consecravit baptismum, in quo humiliati lavantur, et fiunt terra fructifera. CASS. Horum memor malis non turbatur. Propterea memor. AUG. Qua ad me turbatur anima, ideo memor, etc. Nemo currit ad remissionem, nisi qui sibi displicet, nisi qui se fatetur peccatorem: quod notat Hermoniim; nemo confitetur nisi se humiliet, quod notatur in modico. Jordanis. Ibid. Descensio. Descende ergo ut eleveris. CASS. In Jordane Dominus baptisma consecravit, in quo humiliati lavantur, et fiunt terra fructifera, quæ reddit fructum tricesimum, sexagesimum et centesimum Matth. 13.. Hermoniim. AUG. Parvus mons juxta Jordanem, etc., usque ad quia non in superbis, sed in humilibus memor Dei est. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

All that hate me whisper together against me: against me do they devise my hurt.

In Context

6Quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei, + 41.6 Quare tristis? etc. CASS. De perturbationibus contra quas ratio confirmat animam sensualem spe Dei. Quare conturbas? AUG. Qui, si investigas, nihil est in mundo quare hoc debeas: spera potius salutare remedium adhuc, et si non modo, plene in futuro. Spera. CASS. Vel sperare potest, quia adhuc in præsenti confitebor, id est, de peccatis pœnitentiam agam, ut tibi non obsistam. 1

8Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum; omnia excelsa tua, et fluctus tui super me transierunt. + 41.8 Abyssus abyssum. Ibid. Decet ut sim memor, etc., usque ad et propter hæc omnia oro in adversis, et hoc est: Apud me oratio. Ibid. Vel abyssus abyssum invocat, id est, judicium quod intulit Deus peccanti, etc., usque ad quia timet judicia. Cataractarum. Cataractæ ad litteram sunt ostia fluviorum. 1

Read all of Psalmorum 41

Cross References

Proverbs 16:28Homo perversus suscitat lites, et verbosus separat principes.

Matthew 22:15Tunc abeuntes pharisæi, consilium inierunt ut caperent eum in sermone.

Romans 1:29repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione, avaritia, nequitia, plenos invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate: susurrones, + 1.29 Omni iniquitate. Enumerat partes, ut apertius accuset malitiam, quando quis damnum molitur alicui. Nequitia est temeritas quando audet quod nequit, vel intemperantia sui. Contentio est impugnatio veritatis per confidentiam clamoris. Malignitas est mala voluntas, cum ultra non potest vel de beneficiis gratiam non referre. Detractores: qui aliorum bona negant, vel invertunt. Deo odibiles. Ne levis putetur susurratio vel detractio, quia in verbis sunt, addit de eis: Deo odibiles, ut intelligant se per solam susurrationem et detractionem æternam incurrere posse damnationem. Elatos. Elati sunt qui nolunt pati priorem, vel parem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalmorum 41:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 41:6Psalmorum 41Psalmorum 41:8 →