bible.software › Psalmorum › Psalmorum 41 › Psalmorum 41:8
Psalmorum 41:8
Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum; omnia excelsa tua, et fluctus tui super me transierunt. + 41.8 Abyssus abyssum. Ibid. Decet ut sim memor, etc., usque ad et propter hæc omnia oro in adversis, et hoc est: Apud me oratio. Ibid. Vel abyssus abyssum invocat, id est, judicium quod intulit Deus peccanti, etc., usque ad quia timet judicia. Cataractarum. Cataractæ ad litteram sunt ostia fluviorum. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
An evil disease, say they, cleaveth fast unto him: and now that he lieth he shall rise up no more.
In Context
7et Deus meus. Ad meipsum anima mea conturbata est: propterea memor ero tui de terra Jordanis et Hermoniim a monte modico. + 41.7 Ad meipsum. Conversus ad Deum dicit ex seipso conturbationes, ex Deo finem earum: unde in eo est ei spes. Et hoc est ad meipsum, vel a meipso. CASS. Ecce qui superius corrigebat animam ad conditionem hominis, reversus dicit hic animam a se turbari, quæ nisi vitia carnis essent, tranquilla permaneret. Ecce ex qua diversitate constat homo. Quasi: propterea, id est, propter conturbationes animæ, memor ero. AUG. Id est, festino ad te, quia excludis mala omnia. Ecce remedium, quo evadat conturbationes: unde pro quibus sit memor, subdit: De terra Jordanis, ubi Dominus consecravit baptismum, in quo humiliati lavantur, et fiunt terra fructifera. CASS. Horum memor malis non turbatur. Propterea memor. AUG. Qua ad me turbatur anima, ideo memor, etc. Nemo currit ad remissionem, nisi qui sibi displicet, nisi qui se fatetur peccatorem: quod notat Hermoniim; nemo confitetur nisi se humiliet, quod notatur in modico. Jordanis. Ibid. Descensio. Descende ergo ut eleveris. CASS. In Jordane Dominus baptisma consecravit, in quo humiliati lavantur, et fiunt terra fructifera, quæ reddit fructum tricesimum, sexagesimum et centesimum Matth. 13.. Hermoniim. AUG. Parvus mons juxta Jordanem, etc., usque ad quia non in superbis, sed in humilibus memor Dei est. 1
9In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum ejus; apud me oratio Deo vitæ meæ. + 41.9 In die. Ibid. Id est, in prosperis, etc., usque ad unde vivamus in adversitate. Apud me oratio. Ibid. Oratio in conturbationibus est mihi, et hæc apud me. 1
Read all of Psalmorum 41
Cross References
Job 2:7Egressus igitur Satan a facie Domini, percussit Job ulcere pessimo, a planta pedis usque ad verticem ejus; + 2.7 Egressus igitur Satan. GREG. Accepta licentia, etc., usque ad pœnitendo respicit, ne qua elatio surgat.
Psalms 38:3Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis; et dolor meus renovatus est. + 38.3 A bonis, et dolor meus, etc. ID. Annuntiandis, etc., usque ad id est, transilientium, locutus sum. AUG. Quod est, malis invitus silui, etc., usque ad et si actus transilientis aliquid sunt. 1
Matthew 27:41Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant:
Luke 13:16Hanc autem filiam Abrahæ, quam alligavit Satanas, ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati? + 13.16 Hanc autem, etc. Filia Abrahæ, quæque fidelis anima filia Abrahæ, Ecclesia de utroque populo ad fidem collecta, quæ tempore legis et Dominicæ resurrectionis impleto, per septiformem gratiam Spiritus sancti vincula longæ captivitatis erupit: et sic idem est bovem vel asinum a præsepio solutos ad potum agi, quod est filiam Abrahæ a vinculo noxiæ inclinationis erigi
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 41:8