bible.software › Psalmorum › Psalmorum 43 › Psalmorum 43:22
Psalmorum 43:22
nonne Deus requiret ista? ipse enim novit abscondita cordis. Quoniam propter te mortificamur tota die; æstimati sumus sicut oves occisionis. + 43.22 Novit. Ibid. Noscere dicitur Deus et quod novit et quod te facit noscere. Novit, quoniam requiret propter te, ut tu invenias te, et gratias agas ei qui te fecit, ut in Petro actum est, qui probavit quid posset. Propter te mortificamur. CASS. Non pro criminibus nostris, sed ut fides tua gentibus augeatur. 1
Vulgata (Latina)
In Context
21Si obliti sumus nomen Dei nostri, et si expandimus manus nostras ad deum alienum, + 43.21 Si obliti sumus nomen Dei. Ibid. Iste est intellectus filiorum Core, qui propter hæc omnia mala non obliviscuntur Deum, scientes quia Deus requiret ista. 1
23Exsurge; quare obdormis, Domine? exsurge, et ne repellas in finem. + 43.23 Exsurge. Ibid. Precatur auxilium, ut hic afflictis tempore resurrectionis subveniat. AUG. Hactenus non obliti; et ut perseveremus: Exsurge, quia propter te mortificamur. AUG., HIER. Et si sciunt Christum non dormire, et sibi resurrexisse, precantur tamen resurgere per fidem, non sibi, sed gentibus, quæ putant mortuum. Si enim et illi crederent surrexisse, credentes in eum non persequerentur, sed et ipsi crederent. AUG. Vel exsurge, conforta. Obdormis. Negligere videris. Quare etsi nesciamus, tu scis quare: vel pro culpa, vel pro utilitate. Quod si pro culpa, utinam abesset; si pro utilitate, utinam adesset. Quosdam repellis, quia faciem, id est, cognitionem tuam, ab eis subtrahis: obdormis quibusdam qui gemunt de malis. 1
Read all of Psalmorum 43
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 43:22