bible.software › Psalmorum › Psalmorum 43 › Psalmorum 43:25
Psalmorum 43:25
Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra; conglutinatus est in terra venter noster. 1
Vulgata (Latina)
In Context
24Quare faciem tuam avertis? oblivisceris inopiæ nostræ et tribulationis nostræ? + 43.24 Quare oblivisceris? id est, non das spiritum fortitudinis, sine quo inopes. Et tribulationis. CASS. Quia eam non mitigas, etc., usque ad qui facile cedunt illicitis motibus, et hærent terrenis. 1
26Exsurge, Domine, adjuva nos, et redime nos propter nomen tuum.] + 43.26 Exsurge, Domine. Hic sine dormitione exsurge ponitur, quod ad resurrectionem pertinet, in qua est spes omnium fidelium; in qua humana destruitur captivitas; per quam sumus adjuti et liberati. In terra venter. AUG. Qui genua figit terræ, habet quo plus humilietur: qui vero plus humiliatur ut et venter hæreat terræ, non habet ultra quo plus humilietur. Exprimit ergo nimiam humiliationem, ut quia venit ad summam, jam adsit Dei miseratio. Vel plangit eos qui sunt venter, id est, carnales, et hæserunt, id est consenserunt iniquis.
Read all of Psalmorum 43
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 43:25