Psalmorum 43:3
Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos; afflixisti populos, et expulisti eos. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Samuel 15:20Heri venisti, et hodie compelleris nobiscum egredi? ego autem vadam quo iturus sum: revertere, et reduc tecum fratres tuos, et Dominus faciet tecum misericordiam et veritatem, quia ostendisti gratiam et fidem.
1 Chronicles 16:1Attulerunt igitur arcam Dei, et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David: et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo.
1 Chronicles 21:29Tabernaculum autem Domini, quod fecerat Moyses in deserto, et altare holocaustorum, ea tempestate erat in excelso Gabaon.
Psalms 3:4Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum. + 3.4 Susceptor meus es. CASS. In Christo. Caput, Christum, vel mentem quæ servit legi Dei. Percussisti omnes. Recte in prædestinatione dicitur de diabolo et angelis ejus. Super populum. Hoc est unumquemque nostrum. ID. Vel hoc loquitur Ecclesia et caput ejus, inter procellas persecutionum per totum orbem constituta. Multi dicunt, Christianum nomen, exstinguere cupientes, Non est salus. Aliter non sperarent delere Ecclesiam late pullulantem. Susceptor. Quia in Christo suscepta et cum eo exaltata. Caput ipsum qui primus ascendit in cœlum. 1
Psalms 36:9Quoniam qui malignantur exterminabuntur; sustinentes autem Dominum, ipsi hæreditabunt terram. 1
Psalms 42:4Et introibo ad altare Dei, ad Deum qui lætificat juventutem meam. Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus. + 42.4 Et introibo. Sicut pontifex ad Sancta sanctorum. CASS. Et introibo. De lætitia finali, pro qua laudat in tribulatione, qui supra tristis erat unde et se confortat. 1