The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 44 › Psalmorum 44:1

Psalmorum 44:1

In finem, pro iis qui commutabuntur. Filiis Core, ad intellectum. Canticum pro dilecto. + 44.1 In finem, etc. AUG. Epithalamium, id est, laus thalami. Canticum pro commutandis et pro dilecto, id est, sponsa et sponso, scribitur filiis Core, ut venerentur. Hic enim describitur per quem commutabuntur, quia laus sponsi et sponsæ hic cantatur. CASS. Propheta præconia Dei se eructaturum promittit. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

We have heard with our ears, O God, our fathers have told us, what work thou didst in their days, in the times of old.

In Context

2[Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea regi. Lingua mea calamus scribæ velociter scribentis. + 44.2 Eructavit. AUG., HIER. Intus enim fatur Propheta, etc., usque ad antequam sit quod facturus est. Consilium vero Patris est Verbum. Bonum. Quo omnia bona facta sunt. Dico. Id est, Verbum profero: idem hic quod prius; sed in ipso verbo omnia opera Dei esse dicit; unde: Quod factum est in ipso vita erat, ut nihil sit in opere quod non prius fuit in consilio. De hoc dicitur: Semel locutus est Deus. Calamus. Non sono, qui transit, comparat Verbum: sed scripto, quod manet. Vel, velociter, quia non aliud post aliud, sed omnia simul in uno Verbo æterno. Velociter. Virtus prophetiæ, quæ non sub cruciatu humano cogitat quod de arcano divinitatis aliis divulgat. 1

Read all of Psalmorum 44

Cross References

Exodus 13:14Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens: Quid est hoc? respondebis ei: In manu forti eduxit nos Dominus de terra Ægypti, de domo servitutis.

Numbers 21:27Idcirco dicitur in proverbio: [Venite in Hesebon: ædificetur, et construatur civitas Sehon: + 21.27 Idcirco dicitur. ORIG., ubi supra. Alia littera, etc., usque ad non Amorrhæorum, sed filiorum Isræl.

Judges 6:13Dixitque ei Gedeon: Obsecro, mi domine, si Dominus nobiscum est, cur apprehenderunt nos hæc omnia? ubi sunt mirabilia ejus, quæ narraverunt patres nostri, atque dixerunt: De Ægypto eduxit nos Dominus? nunc autem dereliquit nos Dominus, et tradidit in manu Madian.

Job 15:17Ostendam tibi: audi me: quod vidi, narrabo tibi. + 15.17 Ostendam tibi. Quia cum minori auctoritate docet is qui audita, quam is qui ea quæ viderat, loquitur, ut fortiorem auctoritatem sibi Eliphaz arrogaret, dicit: Quod vidi narrabo tibi. Proprium arrogantis, etc., usque ad quas auctoritate Patrum munit.

Psalms 42:1Psalmus David. [Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta: ab homine iniquo et doloso erue me. + 42.1 In finem psalmus David. AUG. Corporis Christi, quod hic gemit inter zizania, id est, inter malos, habens cum eis multa communia, nasci, mori, prospera et adversa: cum quibus quia non habet communem causam meritorum exclamat: Judica me, etc. Ibid. Psalmus iste contra pressuras, ne et ipsæ retrahant nos a Deo. CASS. Conqueritur de commistione malorum, et precatur separationem. Judica me. Ibid. Non petit peccata sua discuti, quod periculosum est, sed causam ab impiis parari, ut sit cum electis: unde addit: Et discerne. Gens non sancta est iniquus, et dolosus, a quibus in judicio separatur: sed et hic ne ab eis corrumpatur. 1

Psalms 77:5Et suscitavit testimonium in Jacob, et legem posuit in Israël, quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis: + 77.5 Et suscitavit, etc. AUG. Hoc testimonium. Initium, unde supra: Loquar propositiones ab initio. Initium est Vetus Testamentum, finis Novum. Ibi timor, qui est initium: sed hic Christus, finis legis ad justitiam omni credenti Rom. 10., qui dat spiritum, unde: Charitas, quæ pellit timorem I Joan. 4.. Hujus Novi Testamenti testimonium dicitur vetus lex, quia habet testimonium a lege et Prophetis: unde tabernaculum testimonii dicebatur illud, quod tot mystica figurabat: Testimonium ergo dicitur Vetus Testamentum in quantum probat et testatur, lex in quantum jubet. CASS., REM. Suscitavit quasi mortuum in Adam testimonium, id est, legem, vel, dum describitur, suscitatur, prius ignorantia sopitum. Testimonium in Jacob, hoc forsan est, quod Jacob cum angelo luctatus, tacto femore claudicavit: quod significat Judæos partim fide constare, partim a salute discedere: et ita hujus rei testimonium fuit, quod Jacob accidit. Ecce parabola. Filiis suis. Et sunt iidem filii generatio altera, scilicet populus gratiæ. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 44:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Psalmorum 44Psalmorum 44:2 →