Psalmorum 44:14
Omnis gloria ejus filiæ regis ab intus, in fimbriis aureis, + 44.14 Omnis gloria. CASS. A gloria sponsæ, ut supra a potestate sponsi. Ab intus. AUG. Vel intrinsecus. Sit ergo eleemosyna in occulto, ubi Deus videt. Vel non in circumcisione manufacta, sicut in veteri lege, sed in spiritualibus. Fimbriis. CASS. Finis vestis significat finem mundi vel hominis. Aureis. Non deauratis, ut supra, sed aureis, quia in fine tota perfectio est, ubi charitas invenitur plena. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Thou makest us a byword among the heathen, a shaking of the head among the people.
In Context
Cross References
Deuteronomy 28:37Et eris perditus in proverbium ac fabulam omnibus populis, ad quos te introduxerit Dominus.
2 Kings 19:21Iste est sermo, quem locutus est Dominus de eo: [Sprevit te, et subsannavit te, virgo filia Sion: post tergum tuum caput movit, filia Jerusalem. + 19.21 Virgo filia. RAB. Quia cunctis gentibus idola adorantibus, hæc sola conservat castitatem religionis unius Dei, et quæ ne ad majorem blasphemiam concitaret, præsenti non respondit: post abeuntem movit caput ad rogandum Deum, vel certe ad deridendam arrogantiam ejus certa de ultione. Nec ipse per se, sed per servos suos, ut major esset arrogantia, Dominum blasphemavit.
Nehemiah 2:17Et dixi eis: Vos nostis afflictionem in qua sumus: quia Jerusalem deserta est, et portæ ejus consumptæ sunt igni: venite, et ædificemus muros Jerusalem, et non simus ultra opprobrium. + 2.17 Quia Jerusalem deserta est. BED., ibid. Plana sunt hæc et spirituali sensu congrua: quia doctores, imo omnes qui zelo Dei fervent, in afflictione maxima sunt, quandiu Jerusalem, id est visionem pacis, quam nobis Deus reliquit et commendavit, bellis dissensionum cernunt esse desertam: et portas virtutum, quas juxta Isaiam laudatio occupare debuerat, prævalentibus inferorum portis dejectas, et opprobrio habitas.
Job 17:6Posuit me quasi in proverbium vulgi, et exemplum sum coram eis. + 17.6 Posuit me. Omnis qui flagello percutitur, etc., usque ad eamque pœnam suo optat adversario quam evenisse conspicit justo.
Psalms 79:4Deus, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus. + 79.4 Faciem tuam. AUG. Hæc facies velata fuit Asaph tempore infirmitatis Christi, et tunc ægrotavit Asaph, non valens intueri velatum nube: de qua dicitur: Ascendit Deus super nubem levem, et intrabit vel ingredietur Ægyptum, id est, carnem immunem a peccato; illuminavit vero eam cum surrexit et ascendit, et ita salvamur. 1
Psalms 123:3forte vivos deglutissent nos; cum irasceretur furor eorum in nos, + 123.3 Forte vivos deglutissent nos. Vivunt qui sciunt idolum nihil esse. Mortui sunt, qui illud putant aliquid esse. Ergo mortui absorbentur, qui putant malum faciendum quod faciunt; vivi autem, qui quidem sciunt malum esse quod faciunt, sed persecutione superati in societatem transeunt impiorum, et Deo hujus vitæ dulcedinem præferunt, sicut quidam qui timore mortis idolis sacrificaverunt. AUG. Attende etiam quod Petrus, id est Ecclesia, absorbet multos, sed non vivos. Cui dicitur: Macta et manduca. Act. 10. Nullum enim manducat, id est, membris inserit, nisi mactatum, id est, renuntiantem diabolo. Mactatur ergo in malo, sed vivificatur in bono, qui manducatur a Petro. E contra accidit illi quem deglutit diabolus. Virgam peccatorum. AUG. Dominantur enim aliquando propter disciplinam bonorum, sed hoc non semper erit, ut hic aperte dicit propheta: et ideo non deficiunt justi, quia sciunt tempus futurum, quo Christus in claritate sua apparens, congregabit ante se omnes gentes, et dividet eas sicut pastor dividit hædos ab ovibus, ovesque ponet a dextris, hædos a sinistris. Sortem. CASS. Id est, justos sorte electos, vel qui sunt sors et hæreditas Dei. 1