Psalmorum 44:17
Pro patribus tuis nati sunt tibi filii; constitues eos principes super omnem terram. + 44.17 Pro patribus tuis nati sunt tibi filii. Ibid. Vel pro antiquis patribus, idolorum cultoribus, nati sunt Apostoli, principes prædicationis. AUG. Vel post prophetas Apostoli, post Apostolos alii. Cantatur hic psalmus de festo beatæ Mariæ Virginis, quia quæ de Ecclesia generaliter hic dicuntur, ad Mariam specialiter referri possunt. Cantatur etiam pro virginibus, quia ibi dicitur: Adducentur regi virgines. Et pro Apostolis, quia ubi dicitur: Nati sunt tibi filii. Item de nativitate Domini, quia ibi agitur de laude sponsi et sponsæ et de nuptiis Christi et Ecclesiæ, quarum desponsatio facta est in Verbi incarnatione. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
16Afferentur in lætitia et exsultatione; adducentur in templum regis. 1
Cross References
Deuteronomy 8:14elevetur cor tuum, et non reminiscaris Domini Dei tui, qui eduxit te de terra Ægypti, de domo servitutis,
Jeremiah 2:32Numquid obliviscetur virgo ornamenti sui, aut sponsa fasciæ pectoralis suæ? populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris. + 2.32 Nunquid obliviscetur? ID. Ornamentum suum perdit qui a Domino recedit, et intelligentiam doctrinæ, quæ significatur in pectore: Unde, Joannes supra pectus Domini in cœna recubuit Joan. 13., et sacerdotibus inter cætera servatur pectusculum victimarum.
Ezekiel 16:59Quia hæc dicit Dominus Deus: Et faciam tibi sicut despexisti juramentum, ut irritum faceres pactum:
Daniel 9:13Sicut scriptum est in lege Moysi, omne malum hoc venit super nos: et non rogavimus faciem tuam, Domine Deus noster, ut reverteremur ab iniquitatibus nostris, et cogitaremus veritatem tuam.