Psalmorum 44:3
Speciosus forma præ filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis: propterea benedixit te Deus in æternum. + 44.3 Speciosus forma. CASS. Incipit de laude sponsi prius a forma. Benedixit. Priora dixit Propheta ex persona Dei, hæc ex sua; vel omnia ex se. Vel, eructat verbum, qui dicit Deo hymnum. Dico opera. AUG. ad laudem ejus, qui ex eo. Lingua, calamus. Quia quod dico, et scribo. Vel, velociter: quia cito ventura quæ scribo. CASS. In labiis. Quia, eo loquente, mundus gratiam reconciliationis accepit. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 15:16Irruat super eos formido et pavor, in magnitudine brachii tui: fiant immobiles quasi lapis, donec pertranseat populus tuus, Domine, donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti.
Deuteronomy 4:37quia dilexit patres tuos, et elegit semen eorum post eos. Eduxitque te præcedens in virtute sua magna ex Ægypto,
Deuteronomy 8:17ne diceres in corde tuo: Fortitudo mea, et robur manus meæ, hæc mihi omnia præstiterunt:
Joshua 3:10Et rursum: In hoc, inquit, scietis quod Dominus Deus vivens in medio vestri est, et disperdet in conspectu vestro Chananæum et Hethæum, Hevæum et Pherezæum, Gergesæum quoque et Jebusæum, et Amorrhæum. + 3.10 Chananæus, possidens, vel possessio, vel negotiatores, vel motabilis. Hethæus, formidans sive stupens. Hevæus, lapides colligens. Pherezæus, separans, sive disseminans. Gergesæus, colonum applica, vel colonum ejiciens, sive advena appropinquans. Amorrhæus, amarus vel loquens. Jebusæus, calcantes, vel præsepe eorum.
1 Samuel 12:22Et non derelinquet Dominus populum suum propter nomen suum magnum: quia juravit Dominus facere vos sibi populum.
2 Chronicles 20:7Nonne tu, Deus noster, interfecisti omnes habitatores terræ hujus coram populo tuo Israël, et dedisti eam semini Abraham amici tui in sempiternum?