Psalmorum 44:5
Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna, propter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam; et deducet te mirabiliter dextera tua. + 44.5 Specie tua et pulchritudine. Species ad humanitatem, in qua mundo apparuit; pulchritudo ad Deitatem, qua omnia decorat. Intende. Hominem pereuntem miseratus respice. Prospere. Liberans homines. Procede. De utero Virginis, ut sponsus: vel, ab his victis ad alios vincendos. Regna. In fide hominum tuam potentiam ostende, qui semper regnasti. Et per hoc, quia et per te, et per tuos veritatem doces, qua falsitatem nostram destruis. Et quia mansuetus ferendo malos, ut quando pro inimicis oravit, sic et sui: Et quia justitiam vitæ ostendit. Et quia deducet te inoffense per cursum totius vitæ, vel de populo ad populum Mirabiliter. Quia omnes mirabuntur, vel, quia miracula faciet. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 22:11Fecit quoque sibi Sedecias filius Chanaana cornua ferrea, et ait: Hæc dicit Dominus: His ventilabis Syriam, donec deleas eam.
Psalms 91:13Justus ut palma florebit; sicut cedrus Libani multiplicabitur. + 91.13 Justus ut palma. Illi ut fenum. Justus ut palma, pro altitudine, et quia radix aspera, pulchra coma in summo et fine, et tarde fructum facit; ita et justum hic asperat labor, quem in supernis pulchritudo immortalitatis coronabit, et quasi tarde post longos labores mercedem operum recipiet. Justus ut palma. CASS. Tertia pars. Justos florere, ut hac promissione devote gaudeant. Cedrus. AUG. Palma et cedrus, hæ arbores non arescunt æstate, ut fenum. 1
Psalms 118:10In toto corde meo exquisivi te; ne repellas me a mandatis tuis. 1
Isaiah 41:14Noli timere, vermis Jacob, qui mortui estis ex Israël: ego auxiliatus sum tibi, dicit Dominus, et redemptor tuus Sanctus Israël. + 41.14 Vermis Jacob. ID. Vermes dicuntur apostoli, tanquam ejus imitatores qui dicit: Ego sum vermis et non homo Psal. 21.. Et sicut vermis penetrat terram, sic prædicatio eorum corda audientium. Qui mortui estis ex Isræl. Sicut ille qui dicit: Quotidie morior propter vestram gloriam, fratres I Cor. 15.; et alibi: Vivo autem jam non ego; vivit vero in me Christus Gal. 2..
Zechariah 10:5Et erunt quasi fortes conculcantes lutum viarum in prælio, et bellabunt, quia Dominus cum eis: et confundentur ascensores equorum.