bible.software › Psalmorum › Psalmorum 44 › Psalmorum 44:6
Psalmorum 44:6
Sagittæ tuæ acutæ: populi sub te cadent, in corda inimicorum regis. + 44.6 Populi sub te cadent. AUG. Id est multi de suis inimicis supponent se sibi, et hoc ratione vel voluntate. Hoc est quod titulus dixit: Pro his qui commutabuntur ex filiis Core. In corda. CASS. Inimicorum tuorum, ut sint amici, sicut Saulus. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For I will not trust in my bow, neither shall my sword save me.
In Context
5Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna, propter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam; et deducet te mirabiliter dextera tua. + 44.5 Specie tua et pulchritudine. Species ad humanitatem, in qua mundo apparuit; pulchritudo ad Deitatem, qua omnia decorat. Intende. Hominem pereuntem miseratus respice. Prospere. Liberans homines. Procede. De utero Virginis, ut sponsus: vel, ab his victis ad alios vincendos. Regna. In fide hominum tuam potentiam ostende, qui semper regnasti. Et per hoc, quia et per te, et per tuos veritatem doces, qua falsitatem nostram destruis. Et quia mansuetus ferendo malos, ut quando pro inimicis oravit, sic et sui: Et quia justitiam vitæ ostendit. Et quia deducet te inoffense per cursum totius vitæ, vel de populo ad populum Mirabiliter. Quia omnes mirabuntur, vel, quia miracula faciet. 1
7Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi; virga directionis virga regni tui. + 44.7 Sedes. Ibid. Hic a judicio: Sedes ad judicium pertinet. Virga. Ibid. Regula divinæ æquitatis, quæ vere recta et nunquam curvatur: hæc justos regit, iniquos percutit. AUG. Nemo sibi multum de misericordia præsumat, blandiatur: quia virga directionis, si alios regit, alios conterit: regit spirituales, conterit carnales. 1
Read all of Psalmorum 44
Cross References
1 Samuel 17:47et noverit universa ecclesia hæc, quia non in gladio nec in hasta salvat Dominus: ipsius enim est bellum, et tradet vos in manus nostras.
Psalms 33:16Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum. + 33.16 Oculi Domini, etc. ID. De retributionibus bonorum et malorum, ne in periculis justus aliqua dubietate mollescat. Oculi Domini. Nec ex infirmitate tua diffidas, quia oculi. In preces. ID. Celeritas audiendi, cum in ipsis auditor habitat. 1
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 44:6