Psalmorum 44:7
Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi; virga directionis virga regni tui. + 44.7 Sedes. Ibid. Hic a judicio: Sedes ad judicium pertinet. Virga. Ibid. Regula divinæ æquitatis, quæ vere recta et nunquam curvatur: hæc justos regit, iniquos percutit. AUG. Nemo sibi multum de misericordia præsumat, blandiatur: quia virga directionis, si alios regit, alios conterit: regit spirituales, conterit carnales. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But thou hast saved us from our enemies, and hast put them to shame that hated us.
In Context
Cross References
Joshua 1:5Nullus poterit vobis resistere cunctis diebus vitæ tuæ: sicut fui cum Moyse, ita ero tecum: non dimittam, nec derelinquam te.
Joshua 10:42universosque reges, et regiones eorum uno impetu cepit atque vastavit: Dominus enim Deus Israël pugnavit pro eo.
Joshua 23:9Et tunc auferet Dominus Deus in conspectu vestro gentes magnas et robustissimas, et nullus vobis resistere poterit.
Judges 7:4Dixitque Dominus ad Gedeon: Adhuc populus multus est: duc eos ad aquas et ibi probabo illos: et de quo dixero tibi ut tecum vadat, ipse pergat; quem ire prohibuero, revertatur. + 7.4 Adhuc populus. ADAM., hom. 9. Ut video, qui primum reprobati sunt, etc., usque ad nec propter peccati sitim sternitur pronus.
1 Samuel 14:6Dixit autem Jonathas ad adolescentem armigerum suum: Veni, transeamus ad stationem incircumcisorum horum, si forte faciat Dominus pro nobis: quia non est Domino difficile salvare, vel in multis, vel in paucis.
2 Samuel 7:10Et ponam locum populo meo Israël, et plantabo eum, et habitabit sub eo, et non turbabitur amplius: nec addent filii iniquitatis ut affligant eum sicut prius, + 7.10 Et ponam locum. Tempus Salomonis describit, quo filii Isræl pacem undique habuerunt, nec afflicti sunt sicut tempore Judicum.