Psalmorum 44:8
Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem; propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ, præ consortibus tuis. + 44.8 Dilexisti. Ibid. Vel, quia dilexisti justitiam, etc., reddita sunt hæc præmia, fecit te regem, dando nomen quod est super omne nomen. Et odisti. Si homo iniquitatem in se odit, cum Deo facit: odit Deus iniquitatem, oderis et tu. O Deus. AUG. Bis ponitur in Græco aperte, alter vocativus, alter nominativus. Iste unctus est, ille lapis quem Jacob unxit. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In God we boast all the day long, and praise thy name for ever. Selah.
In Context
Cross References
Psalms 34:2Apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi. + 34.2 Arma et scutum HIER. Armis hostes percutit, scuto nos protegit. Scutum alibi dicit: bonæ voluntatis; arma nos sumus, quia ut nos ab eo, ita ipse armatur de nobis. AUG. Vel, anima Christi, quæ hostes debellavit, quæ nihil agit nisi Deus pugnet de ea. Arma apprehende. Fac me habere arma, doctrinam, miracula. Scutum. Constantiam. Exsurge. Fac uti acceptis. 1
Psalms 115:1Alleluja. [Credidi, propter quod locutus sum; ego autem humiliatus sum nimis. + 115.1 Alleluia. Voce laudis congrue prætitulatur hic psalmus, quia in hoc psalmo verba sunt martyrum, qui confessione viguerunt et præmia Dei consecuti sunt. Credidi, etc. CASS. Primo memorantur beneficia Dei, quibus quid dignum redderent cum dubitent, occurrit calix passionis, qui a Deo datur. Secundo, servos se dicunt, et filios ancillæ, id est Ecclesiæ, ibi: O Domine, quia ego, etc. Verus et congruus ordo, prius credere, post loqui: ne nondum credens audeat loqui, sed fidem sequatur confessio. Ne vero confessio viribus hominis detur, dicit proprium hominis quod mendax: quod non facile sciret, nisi excessu mentis ad superna vectus esset. Magnum enim est si quis se imprudentem attendit. Et cum homo nihil boni proprium habeat, quid retribuendum? Credidi. AUG. Non ait: Credidi et locutus sum, quia non tantum credidit cætera quæ fides exigit, sed et simul cum illis credidit, et quod præmium loquendo sperare, et quod pœnam tacendo timere deberet; unde loquendi quidem amor ex præmio immittitur, et necessitas ex pœna indicitur. Propter quod. Non enim perfecte credit, qui quod credit non loquitur; piger est ille servus, vel timidus, sed fidelis: quod accepit, impendit, et lucratur, et ideo intrat in gaudium Domini sui, dicentis: Euge, serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui Matth. 25.. In excessu meo. Vel, exstasi mea. AUG. Et dicitur hic exstasis, etc., usque ad quod est omnis homo mendax. 1
Jeremiah 9:24sed in hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me, quia ego sum Dominus qui facio misericordiam, et judicium, et justitiam in terra: hæc enim placent mihi, ait Dominus. + 9.24 Qui facio misericordiam. ID. Etsi quædam videantur injusta, omnia tamen, etc., usque ad Qui gloriatur, in Domino glorietur II Cor. 10..
1 Corinthians 1:29ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus. + 1.29 Ut non glorietur. De se, sed de Deo, quod ibi ostenditur: qui gloriatur, in Domino glorietur.