The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 44 › Psalmorum 44:9

Psalmorum 44:9

Myrrha, et gutta, et casia a vestimentis tuis, a domibus eburneis; ex quibus delectaverunt te + 44.9 Myrrha, etc. CASS. Hic laudat Propheta sponsum ab uxore et ornatu; primo ab ornatu. AUG. Myrrha et gutta. Odores bene adhibentur nuptiali thalamo, etc., usque ad id est, redemptio, per aquam baptismi. Eburneis. HIER. In ebore castitas, quod prius obscurum serris et limis lucidum fit, ita sancti per sectiones et attritiones diversorum suppliciorum elimati, virtutum varietate fiunt lucidi. Filiæ regum. AUG. Terrenorum, non curantes honorem patrum, etc., usque ad et ad semen excitandum susceperunt. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But thou hast cast off, and put us to shame; and goest not forth with our armies.

In Context

8Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem; propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ, præ consortibus tuis. + 44.8 Dilexisti. Ibid. Vel, quia dilexisti justitiam, etc., reddita sunt hæc præmia, fecit te regem, dando nomen quod est super omne nomen. Et odisti. Si homo iniquitatem in se odit, cum Deo facit: odit Deus iniquitatem, oderis et tu. O Deus. AUG. Bis ponitur in Græco aperte, alter vocativus, alter nominativus. Iste unctus est, ille lapis quem Jacob unxit. 1

10filiæ regum in honore tuo. Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate. + 44.10 Astitit regina, etc. CASS. Hic ab uxore commendat sponsum. Varietate. Ibid. Etsi sit unitas in charitate, tamen auro, id est, doctrina Apostolorum, cocco martyrum, gemmis virginum, purpura pœnitentium ornatur. 1

Read all of Psalmorum 44

Cross References

Psalms 60:1In finem. In hymnis David. 1

Psalms 74:1In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph. + 74.1 In finem, ne corrumpas, etc. AUG. Monet hic psalmus, etc., usque ad ut Judæi credant, non corrumpant fidem. 1

Psalms 88:14tuum brachium cum potentia. Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua: 1

Psalms 108:11Scrutetur fœnerator omnem substantiam ejus, et diripiant alieni labores ejus. + 108.11 Omnem substantiam ejus, id est, vitam, singula peccati puniens; debita eorum non dimittuntur, quia in solo Christo dimittuntur. Et alieni, id est, diabolus et angeli ejus. Diripiant labore ejus, Quia non thesaurizant in cœlo. 1

Jeremiah 9:24sed in hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me, quia ego sum Dominus qui facio misericordiam, et judicium, et justitiam in terra: hæc enim placent mihi, ait Dominus. + 9.24 Qui facio misericordiam. ID. Etsi quædam videantur injusta, omnia tamen, etc., usque ad Qui gloriatur, in Domino glorietur II Cor. 10..

Lamentations 3:31Caph Quia non repellet in sempiternum Dominus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 44:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 44:8Psalmorum 44Psalmorum 44:10 →