Psalmorum 45:10
auferens bella usque ad finem terræ. Arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 12:1Dixit autem Dominus ad Abram: Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et veni in terram quam monstrabo tibi. + 12.1 Egredere de terra, etc. AUG. ubi supra. Consideranda est narratio Stephani de hac re, etc., usque ad sic igitur locatus est in terra illa Abram, quando ibi vixit usque ad nativitatem Jacob. STRAB. Notandum quod jam egressus fuerat de terra sua, sed tunc egressus fuerat corpore, non mente et voluntate; habebat enim animum forsitan revertendi, quando dictum est ei: Egredere, etc. ISID. Reliquit terram Christus et cognationem Judæorum, et magnificatus est in populis gentium. Nobis quoque exeundum est de terra nostra, id est, de facultatibus et opibus terrenis, et cognatione, id est conversatione vitiorum, quæ, nobis a nativitate cohærentia, quasi affinitates consanguinitatis sunt conjuncta; et de domo patris, id est de memoria mundi, ut ei renuntiantes possimus cum populo Dei dilatari, et in terram promissionis cœlestis, cum tempus venerit, introduci.
Deuteronomy 21:13et deponet vestem, in qua capta est: sedensque in domo tua, flebit patrem et matrem suam uno mense: et postea intrabis ad eam, dormiesque cum illa, et erit uxor tua. + 21.13 Uno mense, id est, triginta diebus, ut post fidem Trinitatis et opus legis, mereatur Ecclesiæ sociari; ter enim decem triginta efficiunt. Et postea. Cum nec in capite, id est sensibus, nec in manibus, id est operibus, aliquid superfluum aut immundum erit.
1 Kings 9:28Qui cum venissent in Ophir, sumptum inde aurum quadringentorum viginti talentorum, detulerunt ad regem Salomonem. + 9.28 In Ophir. ID. Ophir nomen est provinciæ in India. Ab Ophir uno de posteris Heber nominatur, quæ et terra aurea appellatur, eo quod montes aureos habeat, qui a leonibus et sævissimis bestiis incoluntur. Ad quos nullus aliter accedere audet, nisi qui in navi stantes juxta littus, terram quam unguibus leonum effossam invenerint, in suam navem recipiunt, ut si bestiæ eos senserint, facile in mare recipiantur.
Isaiah 55:1[Omnes sitientes, venite ad aquas, et qui non habetis argentum, properate, emite, et comedite: venite, emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac. + 55.1 Omnes sitientes, venite. HIER. Quia vas fictum contra Ecclesiam dixerat conterendum, et omnem linguam armatam contra scientiam Dei superandam, provocat credentes ad fluvium Dei, qui repletus est aquis. Comedite. Audiendo, loquendo, legendo, meditando, operando, corde retinendo. Divina siquidem Scriptura, et potus est, aperta: et cibus, occulta. Ipsa etiam et aqua est et panis qui de cœlo descendit. Quare appenditis argentum. Pensatis sacra eloquia, sed non refectionem. Qui solam speciem litteræ custoditis, de spirituali intelligentia pinguedinem internæ refectionis amittitis.
Matthew 19:29Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam æternam possidebit. + 19.29 Centuplum. Id est, qui carnalia pro Domino dimiserit, spiritualia accipiet quæ comparatione et merito sui ita erunt, quasi parvo numero centenarius comparetur. Marcus ait: Centies tantum nunc in tempore hoc cum persecutionibus fratres et sorores, et in futuro vitam æternam Marc. 10., id est, in hac vita persecutionibus plena gaudium regni degustant, et omnium electorum sincera dilectione fruuntur. Sed quia multi tepescunt vel retrocedunt, subdit: Multi autem erunt primi Luc. 15., etc.
2 Corinthians 5:16Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus. + 5.16 Neminem novimus. Id est, laudamus. Secundum carnem. Id est, sua quærentem, non quæ Christi: temporalia, non æterna. Nec hoc debet facere aliquis, quia etsi Christus fuit mortalis sicut ego, per quod eum putavi hominem esse tantum, dum eram infidelis: tamen jam est immortalis, et ita securi sumus de præmio. Si quis ergo in Christo est renatus novus, illi jam spe transiit mortalitas, et transibit, et dabitur nova immortalitas. Vel, si quis novus, vetus lex transiit illi, et novam habet. Neminem non secundum carnem. Vitam futuram ita certa spe tenet, quasi jam sit præsens: quæ in Christo surgente impleta est, quæ non est secundum carnem: non quin in eadem carnis substantia resurrecturi simus, sed quod non in eadem qualitate corruptionis, quæ nomine carnis signatur. Et si cognovimus secundum carnem. Quia quamvis dum infidelis intellexit Christum in lege promissum esse secundum carnem, ut legalia observaret et servari præciperet: sed tamen non jam post conversionem nunc ita esse credit, sed umbra penitus cessat.