Psalmorum 45:6
Deus in medio ejus, non commovebitur; adjuvabit eam Deus mane diluculo. + 45.6 Adjuvabit eam. CASS. Vel, vultu, id est, demonstratione auxilii sui, cum adjuvando se indicat. Mane. In ipso boni operis principio; et hoc, diliculo, id est, per illuminationem sancti Spiritus, qui est lux quasi diei. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Thy throne, O God, is for ever and ever: the sceptre of thy kingdom is a right sceptre.
In Context
Cross References
Numbers 24:8Deus eduxit illum de Ægypto, cujus fortitudo similis est rhinocerotis. Devorabunt gentes hostes illius, ossaque eorum confringent, et perforabunt sagittis. + 24.8 Eduxit illum de. Deus eduxit eum ex Ægypto post mortem scilicet Herodis, unde: Ex Ægypto vocavi Filium Osee. 11.. Quod ex hoc loco videtur assumptum et Evangelio insertum vel de Osee propheta. Post mortem Herodis, vel, de sæculo, eduxit illum Pater ad semetipsum, ut viam faceret eis qui de hoc mundo ascensuri erant ad Deum. Cujus fortitudo similis, etc. Omnia enim dæmonum regna dejiciens, unum suum regnum quasi vere unicornis fundavit in gloria: cornu enim regnum significat. Devorabunt gentes, etc. ORIG., ubi supra. Edet gentes inimicorum suorum, et crassitudines illorum medullabit, etc. Gentes scilicet, etc., usque ad qui intelligibilis et sanctus est, et unus et multiplex dicitur et subtilis. Et perforabunt sagittis. LXX: Et jaculis suis sagittabunt inimicum. Christus enim verbis suis vicit diabolum Matth. 4., et omnes contradicentes superat et confringit: omnis enim qui peccat, inimicus ejus est, dum peccat; si autem verbis Dei confixus peccata sua agnoscens compungatur, et ad pœnitentiam conversus, jaculis ejus confixus dicitur.
2 Samuel 23:4sicut lux auroræ, oriente sole, mane absque nubibus rutilat: et sicut pluviis germinat herba de terra.
Psalms 93:2Exaltare, qui judicas terram; redde retributionem superbis. + 93.2 Deus ultionum Dominus. Ne festines alium punire, si te læsit; sicut nolles puniri alio rogante, quem læsisti: et si ille peccat in te, ne pecces deterius blasphemans Deum, nec optes vindictam; quæ si venerit, forsan te prius inveniet. Libere egit. AUG. Tempore infirmitatis, ut quando in templo docuit, tanquam potestatem habens, quia nec veritati ejus, nec potestati ejus potest obviari. Et quia ita tunc, nunc Exaltare, quia, usquequo peccatores. 1
Jeremiah 23:5[Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen justum: et regnabit rex, et sapiens erit, et faciet judicium et justitiam in terra. + 23.5 Ecce dies veniunt, dicit, etc. ID. Abjectis pastoribus synagogæ, Scribis, scilicet et Pharisæis, et apostolis in loco eorum substitutis, inducitur Christus pastor pastorum.