Psalmorum 45:7
Conturbatæ sunt gentes, et inclinata sunt regna: dedit vocem suam, mota est terra. + 45.7 Dedit. Quasi magnum præmium. Vocem. Prædicationem, ad quam tremuit terrenus. Tremet metu judicis. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 8:12Quod fundens super caput Aaron, unxit eum, et consecravit: + 8.12 Fundens, etc. Caput Christi divinitas. Sicut enim caput a pedibus non dividitur, sic nec divinitas Christi ab humanitate post unctionem I Cor. 11.. Unde ait: Unxit te, Deus Deus tuus, etc. Psal. 54. Sic enim Deus ungitur et sanctificatur.
1 Kings 1:39Sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo, et unxit Salomonem: et cecinerunt buccina, et dixit omnis populus: Vivat rex Salomon.
Psalms 2:2Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus christum ejus. + 2.2 Reges. Ibid. Prior qui infantes occidit Herodes, posterior qui Pilato consensit in morte Christi. Reges et principes. Ibid. Potuit etiam secundum Ambrosium de uno pluraliter dicere. Solus enim rex Herodes et princeps Pilatus in apostolorum Actibus adversus Christum conspirasse voce Petri produntur. 1
Psalms 21:6Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt; in te speraverunt, et non sunt confusi. 1
Psalms 99:4Introite portas ejus in confessione; atria ejus in hymnis: confitemini illi. Laudate nomen ejus, 1