Psalmorum 46:10
Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham, quoniam dii fortes terræ vehementer elevati sunt.] + 46.10 Principes populorum. CASS. Primitivi omnium gentium convenerunt credendo in Christo, quia, expulsis Judæis, gentes in filios Abrahæ succedunt, habentes promissionem, quia Judæi superbierunt. HIER., CASS. Vel dii fortes, Apostoli scilicet, quos neque mors, neque vita separabit a charitate Christi. Elevati, miraculis et doctrina.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Joshua 11:6Dixitque Dominus ad Josue: Ne timeas eos: cras enim hac eadem hora ego tradam omnes istos vulnerandos in conspectu Israël: equos eorum subnervabis, et currus igne combures.
1 Samuel 2:4Arcus fortium superatus est, et infirmi accincti sunt robore. + 2.4 RAB. Id est, intentio eorum, qui sibi potentes esse videntur, ut sine Dei auxilio divina possint implere mandata. Et infirmi. RAB. Qui in Dei pietate confidunt, dicunt: Miserere mei, Deus, quoniam infirmus sum Psal. 6.. Infirmus erat gentilis populus, quando a testamento Dei alienus, nunc autem præcinctus robore, cum indutus scuto fidei et galea salutis, et gladio spiritus, poterit ignea tela diaboli exstinguere.
1 Kings 18:36Cumque jam tempus esset ut offerretur holocaustum, accedens Elias propheta ait: Domine Deus Abraham, et Isaac, et Israël, ostende hodie quia tu es Deus Israël, et ego servus tuus, et juxta præceptum tuum feci omnia verba hæc.
2 Kings 19:12Numquid liberaverunt dii gentium singulos quos vastaverunt patres mei, Gozan videlicet, et Haran, et Reseph, et filios Eden qui erant in Thelassar?
Psalms 21:13Circumdederunt me vituli multi; tauri pingues obsederunt me. + 21.13 Circumdederunt. ID. Describitur passio, quam terminat oratio; ad convincendos Judæos refert futura quasi præterita. 1
Psalms 57:5Furor illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdæ et obturantis aures suas, + 57.5 Furor illis. Ibid. Non laudatur ipsa res a Scriptura, undecunque datur similitudo, ut de iniquo judice, qui rogantem viduam vix audivit. Surdæ et obturantis. CASS. Non solum non faciunt, sed nec audire volunt. AUG. Terra, præsentia, quibus delectatur homo; cauda, præterita. 1