The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 46 › Psalmorum 46:3

Psalmorum 46:3

quoniam Dominus excelsus, terribilis, rex magnus super omnem terram. + 46.3 Excelsus. HIER. Potens quod vult. Terribilis. REMIG. Quia judicaturus in potestate. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Though the waters thereof roar and be troubled, though the mountains shake with the swelling thereof. Selah.

In Context

2[Omnes gentes, plaudite manibus; jubilate Deo in voce exsultationis: + 46.2 Omnes gentes. AUG. Quasi diceret: insultant, pueri, dicentes: Calve, calve, vos omnes gentes ad quas transivit gratia: Plaudite, etc. Gentes ad quas transivit gratia, et quos in priori psalmo ad fidem vocavit, invitat ad laudem. 1

4Subjecit populos nobis, et gentes sub pedibus nostris. + 46.4 Subjecit populos nobis. CASS. Hoc hominibus fidelibus convenit, quibus omnes extrinseci subjecti sunt, vel, sibi subjecit nobis associandos. Populos, Judæos. Nobis. Ibid. Universali scilicet Ecclesiæ; hoc dicere convenit omnibus fidelibus, quibus extrinseci subjecti sunt. Sub pedibus. Ibid. Per pedes, prædicatores accipe, quibus populi subjecti sunt. AUG. Sub pedibus. Sic est exaltata Ecclesia, ut nondum credentes sub pedibus habeat. 1

Read all of Psalmorum 46

Cross References

1 Kings 19:11Et ait ei: Egredere, et sta in monte coram Domino: et ecce Dominus transit. Et spiritus grandis et fortis subvertens montes, et conterens petras, ante Dominum: non in spiritu Dominus. Et post spiritum commotio: non in commotione Dominus. + 19.11 Et spiritus. ID. Spiritus ante Dominum evertit montes et petras conterit, etc., usque ad ad cognitionem veritatis incipere exire. Non in spiritu. Id est, non arbitreris, quod cum vento veniat Dominus, sed post spiritum commotionis, id est, turbinem et impetum venti transibit ignis, deinde sibilus auræ tenuis, post hoc transibit Dominus, ut loquatur tecum.

Job 38:11et dixi: Usque huc venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos.

Psalms 93:3Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur; 1

Isaiah 5:3Nunc ergo, habitatores Jerusalem et viri Juda, judicate inter me et vineam meam. + 5.3 Nunc ergo habitatores, etc. Similiter Nathan David interrogat, ut de se tanquam de alio sententiam proferat.

Isaiah 54:10Montes enim commovebuntur, et colles contremiscent; misericordia autem mea non recedet a te, et fœdus pacis meæ non movebitur, dixit miserator tuus Dominus.

Jeremiah 5:22Me ergo non timebitis, ait Dominus, et a facie mea non dolebitis? qui posui arenam terminum mari, præceptum sempiternum quod non præteribit: et commovebuntur, et non poterunt; et intumescent fluctus ejus, et non transibunt illud.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalmorum 46:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 46:2Psalmorum 46Psalmorum 46:4 →