Psalmorum 46:4
Subjecit populos nobis, et gentes sub pedibus nostris. + 46.4 Subjecit populos nobis. CASS. Hoc hominibus fidelibus convenit, quibus omnes extrinseci subjecti sunt, vel, sibi subjecit nobis associandos. Populos, Judæos. Nobis. Ibid. Universali scilicet Ecclesiæ; hoc dicere convenit omnibus fidelibus, quibus extrinseci subjecti sunt. Sub pedibus. Ibid. Per pedes, prædicatores accipe, quibus populi subjecti sunt. AUG. Sub pedibus. Sic est exaltata Ecclesia, ut nondum credentes sub pedibus habeat. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 12:11in loco, quem elegerit Dominus Deus vester, ut sit nomen ejus in eo: illuc omnia, quæ præcipio, conferetis, holocausta, et hostias, ac decimas, et primitias manuum vestrarum: et quidquid præcipuum est in muneribus, quæ vovebitis Domino.
Psalms 23:2Quia ipse super maria fundavit eum, et super flumina præparavit eum. + 23.2 Et super flumina. AUG. Ut flumina in mare, ita cupidi labuntur in sæculum; et eos etiam superat Ecclesia, quæ victis cupiditatibus ad immortalitatem paratur. 1
Psalms 43:3Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos; afflixisti populos, et expulisti eos. 1
Psalms 48:8Frater non redimit, redimet homo: non dabit Deo placationem suam, + 48.8 Frater non redimit. Si frater, id est Christus, non redimit, etc., usque ad quia talis non dat Deo placationem. 1
Psalms 87:3Intret in conspectu tuo oratio mea, inclina aurem tuam ad precem meam. + 87.3 Intret in conspectu. ID. Virtus puræ orationis, quæ quasi quædam persona ad Deum intrat et mandatum peragit: quo caro pervenire nequit. 1
Psalms 92:1Laus cantici ipsi David, in die ante sabbatum, quando fundata est terra. [Dominus regnavit, decorem indutus est: indutus est Dominus fortitudinem, et præcinxit se. Etenim firmavit orbem terræ, qui non commovebitur. + 92.1 In diem, etc. AUG. In die ante sabbatum, etc., usque ad quod significat sextus dies. Dominus regnavit, etc. CASS. Laus Christi hic cantatur, etc., usque ad a laude domus, ibi, Domum tuam. Decorem indutus. AUG. Christus decorus his, etc., usque ad orbis qui non commovebitur. Decorem induit. CASS. Id est, pulchritudinem, etc., usque ad ab incarnatione, quando homines docuit. Præcinxit se. Non ait, cinxit, vel succinxit, vel accinxit, sed præcinxit. Cingimur enim operaturi, accingimur pugnaturi, succingimur ituri, præcingimur ministraturi. AUG. Cinctio ergo opera significat, etc., usque ad quia melior est qui vincit iram quam qui capit civitatem. Præcinxit. CASS. Cœtu angelorum ascendens, vel strenuitate operandi. Etenim firmavit. AUG. Decorem et fortitudinem induit, ut fundaret terram, unde addit: Etenim firmavit. 1