Psalmorum 46:9
Regnabit Deus super gentes; Deus sedet super sedem sanctam suam. + 46.9 Regnabit. Ibid. Modo impleta est hæc prophetia: Deus sedet super sedem sanctam. Sedem sanctam. AUG. Throni, Virtutes, et sancti. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Joshua 11:6Dixitque Dominus ad Josue: Ne timeas eos: cras enim hac eadem hora ego tradam omnes istos vulnerandos in conspectu Israël: equos eorum subnervabis, et currus igne combures.
1 Samuel 2:4Arcus fortium superatus est, et infirmi accincti sunt robore. + 2.4 RAB. Id est, intentio eorum, qui sibi potentes esse videntur, ut sine Dei auxilio divina possint implere mandata. Et infirmi. RAB. Qui in Dei pietate confidunt, dicunt: Miserere mei, Deus, quoniam infirmus sum Psal. 6.. Infirmus erat gentilis populus, quando a testamento Dei alienus, nunc autem præcinctus robore, cum indutus scuto fidei et galea salutis, et gladio spiritus, poterit ignea tela diaboli exstinguere.
Psalms 76:3In die tribulationis meæ Deum exquisivi; manibus meis nocte contra eum, et non sum deceptus. Renuit consolari anima mea; + 76.3 In die tribulationis exquisivi. AUG. Quomodo exquisisti? etc., usque ad qui non facit justitiam coram hominibus, ut videatur. Renuit consolari. ID. Exponit tribulationem, etc., usque ad qui in omnibus hominibus scandalum vel invenit, vel timet, in nullo securus est. 1
Isaiah 10:23Consummationem enim et abbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terræ. + 10.23 Consummationem enim. ID. Ad litteram. Fecit, quia tantam multitudinem præter decem, occidit brevi spatio unius noctis.
Isaiah 60:18Non audietur ultra iniquitas in terra tua; vastitas et contritio in terminis tuis: et occupabit salus muros tuos, et portas tuas laudatio.
Ezekiel 39:9Et egredientur habitatores de civitatibus Israël, et succendent et comburent arma, clypeum et hastas, arcum et sagittas, et baculos manuum et contos: et succendent ea igni septem annis.