Psalmorum 47:1
Psalmus cantici. Filiis Core, secunda sabbati. + 47.1 Psalmus vel laus cantici filiis Core secunda, etc. AUG. Primo die, fecit Deus lucem, etc., usque ad de qua hic cantatur filiis Core. CASS. De fundatione civitatis, quam commendative describit. AUG. Commendat civitatem, etc., usque ad a stabilitate æterna. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
O clap your hands, all ye people; shout unto God with the voice of triumph.
In Context
Cross References
2 Samuel 6:15Et David et omnis domus Israël ducebant arcam testamenti Domini in jubilo, et in clangore buccinæ.
2 Chronicles 13:15Omnesque viri Juda vociferati sunt: et ecce illis clamantibus, perterruit Deus Jeroboam, et omnem Israël qui stabat ex adverso Abia et Juda.
Psalms 42:1Psalmus David. [Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta: ab homine iniquo et doloso erue me. + 42.1 In finem psalmus David. AUG. Corporis Christi, quod hic gemit inter zizania, id est, inter malos, habens cum eis multa communia, nasci, mori, prospera et adversa: cum quibus quia non habet communem causam meritorum exclamat: Judica me, etc. Ibid. Psalmus iste contra pressuras, ne et ipsæ retrahant nos a Deo. CASS. Conqueritur de commistione malorum, et precatur separationem. Judica me. Ibid. Non petit peccata sua discuti, quod periculosum est, sed causam ab impiis parari, ut sit cum electis: unde addit: Et discerne. Gens non sancta est iniquus, et dolosus, a quibus in judicio separatur: sed et hic ne ab eis corrumpatur. 1
Psalms 47:5Quoniam ecce reges terræ congregati sunt; convenerunt in unum. + 47.5 Reges. AUG., CASS. Principes Judæorum. Congregati. Ab Herode sciscitante locum nativitatis. Convenerunt. Concorditer dicendo: In Bethlehem Judæ secundum Scripturas. 1
Psalms 98:8Domine Deus noster, tu exaudiebas eos; Deus, tu propitius fuisti eis, et ulciscens in omnes adinventiones eorum. + 98.8 Propitius fuisti eis. AUG. Non dicitur nisi peccatis, propitius ignoscendo, propitius et ulciscendo, ecce etsi tanti essent isti, aliquid tamen habebant peccati; unde addit, in omnes adinventiones. Ulciscens. Ne humana elatio subriperet; unde: Datus est mihi stimulus carnis meæ II Cor. 12. Adinventiones. Alias affectiones. AUG. Quas solus Deus noverat in cordibus eorum; unde pœna eis pati eos cum quibus erant, pro quorum peccatis quasi suis dolebant per charitatem. Non enim fuit, ut a plerisque putatur, Moysi pœna non intrare in terram promissionis in quam et miseri intraverunt; sed figura, quod qui sub lege essent, et sub gratia esse nollent, non intrarent in requiem. 1
Isaiah 55:12Quia in lætitia egrediemini, et in pace deducemini; montes et colles cantabunt coram vobis laudem, et omnia ligna regionis plaudent manu. + 55.12 Montes, scilicet animæ sanctorum quæ pro varietate virtutum montes appellantur et colles.