bible.software › Psalmorum › Psalmorum 47 › Psalmorum 47:10
Psalmorum 47:10
Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui. + 47.10 Suscepimus, Deus, misericordiam tuam. CASS. Agens gratias de adventu Christi, monet de gradibus Ecclesiæ distribuendis, per quos Salvator possit agnosci. In medio templi. Jerusalem: gravius accusantur, qui contemnunt eum, qui in medio eorum conspectus est. Per hoc notatur incarnatio Christi, qui secundum quod homo, præsentatus est in templo. 1
Vulgata (Latina)
In Context
9Sicut audivimus, sic vidimus, in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri: Deus fundavit eam in æternum. + 47.9 Sicut audivimus. In civitate Domini virtutum, quia ibi custodes angelos deputat. Repetit. In civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri. Id est, Catholica Ecclesia, ne sibi hoc nomen conventus hæreticorum usurpet. Ne autem putetur temporalis, addit: Deus fundavit eam in æternum. Non ad horam, ut prius tabernaculum Moysi 1
11Secundum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terræ; justitia plena est dextera tua. + 47.11 Dextera. CASS. Hac parte justi locantur. AUG. Suscepimus, Deus. Quo ordine fundata, vel quod audivimus et vidimus. Templi tui. Ibid. Id est, populi non sucipientis misericordiam, qui multis: ut nulla videantur esse grana, sed tamen nonnulla, quia secundum nomen. Secundum nomen. CASS. Quod ubique diffusum est, quia nullus est, et si nesciat cultum, qui huic nomini non se subjiciat. Vel secundum nomen. Hoc est, sicut reverentia tui nominis, etc., usque ad tua propitiatio justificavit multos, qui omnes laudant. 1
Read all of Psalmorum 47
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 47:10