bible.software › Psalmorum › Psalmorum 47 › Psalmorum 47:12
Psalmorum 47:12
Lætetur mons Sion, et exsultent filiæ Judæ, propter judicia tua, Domine. + 47.12 Lætetur. AUG. Etsi laborent justi inter spinas, etc., usque ad eorum est modo colligere, Dei est separare. Mons Sion et exsultent. CASS. Ecclesia, quæ est in speculatione populi. Filiæ Judæ propter judicia tua, Domine. Sanctæ feminæ. Per Judam, gens earum ostenditur, quæ est propter Christum, qui de Juda, et hæ exsultent, ut in utroque sexu Ecclesia sit. AUG. Causa lætitiæ judicia futura, ubi se sciunt ad beatitudinem venturas. Qui intus sunt, lætentur; vos qui extra, circumdate. 1
Vulgata (Latina)
In Context
11Secundum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terræ; justitia plena est dextera tua. + 47.11 Dextera. CASS. Hac parte justi locantur. AUG. Suscepimus, Deus. Quo ordine fundata, vel quod audivimus et vidimus. Templi tui. Ibid. Id est, populi non sucipientis misericordiam, qui multis: ut nulla videantur esse grana, sed tamen nonnulla, quia secundum nomen. Secundum nomen. CASS. Quod ubique diffusum est, quia nullus est, et si nesciat cultum, qui huic nomini non se subjiciat. Vel secundum nomen. Hoc est, sicut reverentia tui nominis, etc., usque ad tua propitiatio justificavit multos, qui omnes laudant. 1
13Circumdate Sion, et complectimini eam; narrate in turribus ejus. + 47.13 Circumdate. Honores exhibendo. Complectimini eam. Charitate. Narrate in turribus ejus. Ponite corda vestra. CASS. Prædicate aliis in concordia Apostolorum, etc., usque ad ne per lætitiam remissi lentescant. 1
Read all of Psalmorum 47
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 47:12