The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 47 › Psalmorum 47:4

Psalmorum 47:4

Deus in domibus ejus cognoscetur cum suscipiet eam. + 47.4 In domibus. Vel, in gradibus, id est, secundum gradus meritorum, quia in singulis distinctim dabit cognitionem sui. Cum suscipiet eam. Tutandam, et quid opus est? Quoniam reges contra. Sed videntes per fidem, sic scilicet quod tam digna est hæc civitas admirati sunt, etc. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He shall choose our inheritance for us, the excellency of Jacob whom he loved. Selah.

In Context

3Fundatur exsultatione universæ terræ mons Sion; latera aquilonis, civitas regis magni. + 47.3 Fundatur exsultatione. HIER. Quasi dicat, quæ prius maledictionibus subjecta, etc., usque ad ipse est Christus, qui per universam Ecclesiam gaudia dilatat. Mons Sion latera. AUG. Quicunque alicui hærent, latera ejus dicuntur, etc., usque ad item ab aquilone pandetur omne malum, etc. 1

5Quoniam ecce reges terræ congregati sunt; convenerunt in unum. + 47.5 Reges. AUG., CASS. Principes Judæorum. Congregati. Ab Herode sciscitante locum nativitatis. Convenerunt. Concorditer dicendo: In Bethlehem Judæ secundum Scripturas. 1

Read all of Psalmorum 47

Cross References

Deuteronomy 11:12quam Dominus Deus tuus semper invisit, et oculi illius in ea sunt a principio anni usque ad finem ejus. + 11.12 A principio anni. Ab initio scilicet bonæ voluntatis usque ad perfectionem boni operis cursum vitæ dirigit. Deus enim est qui operatur in nobis velle et perficere pro bona voluntate Philip. 2..

Psalms 16:3Probasti cor meum, et visitasti nocte; igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas. + 16.3 Probasti. CASS. A similitudine fornacis, etc., usque ad tu scis me purum. 1

Isaiah 60:15Pro eo quod fuisti derelicta et odio habita, et non erat qui per te transiret: ponam te in superbiam sæculorum, gaudium in generationem et generationem: + 60.15 Odio habita. Judæis, quia fidem Christi prædicabat, legis observantias destruebat; gentibus quia unum Deum afferebat, idola nihil esse astruebat. Non erat qui per te transiret. Transiret et benediceret tibi, etc., usque ad insuper superbia aliquando mala, aliquando bona:

Ezekiel 20:6in die illa levavi manum meam pro eis ut educerem eos de terra Ægypti, in terram quam provideram eis, fluentem lacte et melle, quæ est egregia inter omnes terras.

Amos 6:8Juravit Dominus Deus in anima sua, dicit Dominus Deus exercituum: Detestor ego superbiam Jacob, et domos ejus odi, et tradam civitatem cum habitatoribus suis.

Nahum 2:2Quia reddidit Dominus superbiam Jacob, sicut superbiam Israël; quia vastatores dissipaverunt eos, et propagines eorum corruperunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 47:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 47:3Psalmorum 47Psalmorum 47:5 →