Psalmorum 47:7
Tremor apprehendit eos; ibi dolores ut parturientis: + 47.7 Ibi dolores ut parturientis, Pœnitentiæ, videntes ita; sed: 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For God is the King of all the earth: sing ye praises with understanding.
In Context
Cross References
Psalms 30:5Educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi, quoniam tu es protector meus. + 30.5 Educes. CASS. De morte ad superna, ut frustra sint Judæorum consilia. De laqueo quem absconderunt. AUG. Per duas portas diabolus tentat, etc., usque ad unde: Educes me de laqueo. 1
Psalms 47:8in spiritu vehementi conteres naves Tharsis. + 47.8 In spiritu vehementi, Herodis. Conteres naves-Tharsis. Quia, in Tharso, Ciliciæ naves quæ Magos transposuisse in patriam suam credebantur, confractæ sunt ab Herode. Tharsis. AUG. Cilicia regio a Tharso, etc., usque ad decursis omnibus concludit. Ergo: 1
1 Corinthians 14:14Nam si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est. + 14.14 Spiritus meus orat. Spiritus vocatur vis animæ inferior mente, ubi corporalium rerum similitudines imprimuntur. Mens, altera superior vis animæ, ut supra. Spiritus Pharaonis informatus est, ut videret imagines mens Joseph illuminata est, ut intelligeret. Sine fructu. Ita est si lingua incognita quis loquatur, vel signa aliquarum rerum sine intellectu proferat, sicut solent Latini homines Græce cantare, oblectari sono verborum, nescientes tamen quid dicant.
Revelation 11:15Et septimus angelus tuba cecinit: et factæ sunt voces magnæ in cælo dicentes: Factum est regnum hujus mundi, Domini nostri et Christi ejus, et regnabit in sæcula sæculorum. Amen. + 11.15 Et septimus angelus, etc. Sex tubæ priores, sæculi præsentis ætatibus comparatæ, varios bellorum Ecclesiæ denuntiavere concursus; septima vero sabbati æterni nuntia, victoriam tantum et imperium veri Regis indicat. Factum. Qui prius vilis erat et abjectus jam regnat, coronans bonos, et malos condemnans. Et regnabit. Id est permanebit regnum ipsius in sempiternum, non ut quidam hæretici putant sanctos post definitum tempus in mundi vitam redituros.