Psalmorum 47:8
in spiritu vehementi conteres naves Tharsis. + 47.8 In spiritu vehementi, Herodis. Conteres naves-Tharsis. Quia, in Tharso, Ciliciæ naves quæ Magos transposuisse in patriam suam credebantur, confractæ sunt ab Herode. Tharsis. AUG. Cilicia regio a Tharso, etc., usque ad decursis omnibus concludit. Ergo: 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
God reigneth over the heathen: God sitteth upon the throne of his holiness.
In Context
Cross References
Psalms 9:4In convertendo inimicum meum retrorsum; infirmabuntur, et peribunt a facie tua. + 9.4 In convertendo inimicum meum, etc., peribunt, etc. AUG. Quia dum diabolum convertisti retro, membra infirmantur, ut nil nocere possint, et non erunt, vel, destruentur ex toto ab impugnatione tua, cum dices, Ite, maledicti Matth. 25., vel, peribunt cum aufert Deus ab eis iniquitatem. 1
Psalms 45:6Deus in medio ejus, non commovebitur; adjuvabit eam Deus mane diluculo. + 45.6 Adjuvabit eam. CASS. Vel, vultu, id est, demonstratione auxilii sui, cum adjuvando se indicat. Mane. In ipso boni operis principio; et hoc, diliculo, id est, per illuminationem sancti Spiritus, qui est lux quasi diei. 1
Psalms 89:14Repleti sumus mane misericordia tua; et exsultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris. + 89.14 Mane misericordia tua exsultavimus, et delectati sumus. AUG., CASS. Modo nox, in qua esurimus: tunc autem satiabimur vultu, unde: Satiabor cum apparuerit gloria tua. Et alibi: Mane astabo tibi, et videbo. Nunc autem pro eo lætati sumus, et in malignis diebus in quibus dicimus: Respice in servos. 1
Psalms 97:1Psalmus ipsi David. [Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. Salvavit sibi dextera ejus, et brachium sanctum ejus. + 97.1 Psalmus David. CASS. Tertius psalmus eorum qui de utroque adventu agunt: in quibus est causa spei per misericordiam primi adventus, et timoris per judicium secundi: hæc, etsi sæpe iterentur, tamen semper nova pro verborum et sententiarum varia descriptione. Cantate Domino. CASS. Primo ait de ostensione salvatricis dexteræ. Salvavit. AUG. Majus est quod totum orbem a morte æterna erexit, quam quod mortuos suscitavit. Sibi. Multi salvantur corporaliter, sed sibi, non ei: qui accepta corporali sanitate lasciviunt, sed qui per fidem intus sanantur, ei sanantur, vel se salvant. 1
Psalms 99:2[Jubilate Deo, omnis terra; servite Domino in lætitia. Introite in conspectu ejus in exsultatione. + 99.2 Introite in conspectu. Magnum est in conspectu tanti gaudere. Introite. CASS. Secundo intraturis secundum genus confessionis; nec dubitetur, quia misericordia est ei. 1