bible.software › Psalmorum › Psalmorum 48 › Psalmorum 48:14
Psalmorum 48:14
Hæc via illorum scandalum ipsis; et postea in ore suo complacebunt. + 48.14 Hæc via. CASS. Hic jam omnia dicta colligit, in unum. Via, id est, vita, quia ducit ad mortem. Scandalum. Stimulus et dolor, etc., usque ad: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. In ore suo complacebunt. AUG. Cum tales sint, etc., usque ad et pejores sunt apertis malis. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For this God is our God for ever and ever: he will be our guide even unto death.
In Context
13Et homo, cum in honore esset, non intellexit. Comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis. + 48.13 Et homo cum. Et tam in hoc, quam in cæteris, homo non intelligit; vel, inde non est accusandus Deus, non intellexit suam dignitatem, non intelligenter egit, sed comparatus, amissa ratione, jumentis, non in alia re, sed in sapientia. 1
15Sicut oves in inferno positi sunt: mors depascet eos. Et dominabuntur eorum justi in matutino; et auxilium eorum veterascet in inferno a gloria eorum. + 48.15 Sicut oves. CASS. Diapsalmus. Quæ impiis angustia reddenda. Se jactant, sed mihi jam constat quod in inferno positi sunt. Oves, amissa lana, manent, sic in istis, sine consumptione substantiæ, pœna invenit quod cruciet. Mors. AUG. Ut Christus vita, ita diabolus mors; qui pastor est eis, ut ovibus, quas trahit ad pascua mortis. Depascet. CASS. A similitudine jumentorum, etc., usque ad de pœna ad pœnam ducet. In matutino. AUG. Quia modo nox, dum non apparent merita justorum, et quasi felicitas nominatur impiorum. Veterascet in inferno a gloria eorum, etc. AUG. Quantam visus est habere gloriam, etc., usque ad: A gloria sua expulsi sunt. 1
Read all of Psalmorum 48
Cross References
2 Samuel 7:24Firmasti enim tibi populum tuum Israël in populum sempiternum: et tu, Domine Deus, factus es eis in Deum.
Psalms 23:3Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto ejus? + 23.3 Quis ascendet? Determinat quibus virtutibus præditi sunt in Ecclesia. 1
Proverbs 8:20In viis justitiæ ambulo, in medio semitarum judicii:
Lamentations 3:21Zain Hæc recolens in corde meo, ideo sperabo.
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 48:14