Psalmorum 48:15
Sicut oves in inferno positi sunt: mors depascet eos. Et dominabuntur eorum justi in matutino; et auxilium eorum veterascet in inferno a gloria eorum. + 48.15 Sicut oves. CASS. Diapsalmus. Quæ impiis angustia reddenda. Se jactant, sed mihi jam constat quod in inferno positi sunt. Oves, amissa lana, manent, sic in istis, sine consumptione substantiæ, pœna invenit quod cruciet. Mors. AUG. Ut Christus vita, ita diabolus mors; qui pastor est eis, ut ovibus, quas trahit ad pascua mortis. Depascet. CASS. A similitudine jumentorum, etc., usque ad de pœna ad pœnam ducet. In matutino. AUG. Quia modo nox, dum non apparent merita justorum, et quasi felicitas nominatur impiorum. Veterascet in inferno a gloria eorum, etc. AUG. Quantam visus est habere gloriam, etc., usque ad: A gloria sua expulsi sunt. 1
Vulgata (Latina)
In Context
16Verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi, cum acceperit me. 1