bible.software › Psalmorum › Psalmorum 48 › Psalmorum 48:16
Psalmorum 48:16
Verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi, cum acceperit me. 1
Vulgata (Latina)
In Context
15Sicut oves in inferno positi sunt: mors depascet eos. Et dominabuntur eorum justi in matutino; et auxilium eorum veterascet in inferno a gloria eorum. + 48.15 Sicut oves. CASS. Diapsalmus. Quæ impiis angustia reddenda. Se jactant, sed mihi jam constat quod in inferno positi sunt. Oves, amissa lana, manent, sic in istis, sine consumptione substantiæ, pœna invenit quod cruciet. Mors. AUG. Ut Christus vita, ita diabolus mors; qui pastor est eis, ut ovibus, quas trahit ad pascua mortis. Depascet. CASS. A similitudine jumentorum, etc., usque ad de pœna ad pœnam ducet. In matutino. AUG. Quia modo nox, dum non apparent merita justorum, et quasi felicitas nominatur impiorum. Veterascet in inferno a gloria eorum, etc. AUG. Quantam visus est habere gloriam, etc., usque ad: A gloria sua expulsi sunt. 1
17Ne timueris cum dives factus fuerit homo, et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus: + 48.17 Ne timueris. CASS. Diapsalmus. Admonitio, ne timeantur potentes, qui omnia cum luce relinquunt. Cur enim hæc peccatoribus permissa sint, communis querela est. Dives factus. Hæc enim et abjecti habent. Gloria. In honoribus sæculi. Domus. Quia non solum ipse, sed omnes qui ad eum pertinent. 1
Read all of Psalmorum 48
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 48:16