bible.software › Psalmorum › Psalmorum 48 › Psalmorum 48:18
Psalmorum 48:18
quoniam, cum interierit, non sumet omnia, neque descendet cum eo gloria ejus. 1
Vulgata (Latina)
In Context
17Ne timueris cum dives factus fuerit homo, et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus: + 48.17 Ne timueris. CASS. Diapsalmus. Admonitio, ne timeantur potentes, qui omnia cum luce relinquunt. Cur enim hæc peccatoribus permissa sint, communis querela est. Dives factus. Hæc enim et abjecti habent. Gloria. In honoribus sæculi. Domus. Quia non solum ipse, sed omnes qui ad eum pertinent. 1
19Quia anima ejus in vita ipsius benedicetur; confitebitur tibi cum benefeceris ei. + 48.19 Benedicetur. Ibid. Non de bono actu, sed de deliciis benedicetur, favore luxuriantium, qui inter epulas pastoribus bene optant. Confitebitur tibi cum benefeceris ei. AUG. Despecta confessione, quam prosperitas facit; sed illa est magni meriti, quam non tollit vis doloris. 1
Read all of Psalmorum 48
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 48:18