Psalmorum 48:3
quique terrigenæ et filii hominum, simul in unum dives et pauper. + 48.3 Quique terrigenæ. AUG. Nulli sermonem subtraho, audiat hæres terræ, propter judicium: justus, propter regnum. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
God is known in her palaces for a refuge.
In Context
Cross References
2 Samuel 5:7Cepit autem David arcem Sion: hæc est civitas David. + 5.7 Cepit autem. RAB. Sicut Josephus ait, etc., usque ad quæ merito arx Sion, id est speculationis vocatur, ut de ea recte dicatur: Factus est in pace locus ejus, etc. Psal. 75.. David arcem Sion cepit, ablatis prius cæcis et claudis odientibus animam David. Sic Dominus primatum in Ecclesia gentium acquisivit, reprobatis ejus Scribis et Pharisæis, qui cæci et claudi oderunt animam Christi, id est ejus vitam auferre conati sunt.
2 Chronicles 14:9Egressus est autem contra eos Zara Æthiops cum exercitu suo, decies centena millia, et curribus trecentis: et venit usque Maresa.
Psalms 46:7Psallite Deo nostro, psallite; psallite regi nostro, psallite: + 46.7 Psallite. CASS. Operibus laudate: valde est salutare quod tam crebro repetitur, quia Deus est qui creat, et rex creata gubernans. 1
Psalms 76:1In finem, pro Idithun. Psalmus Asaph. + 76.1 In finem pro Idithum. AUG. Congregatio loquitur transiliens, ut perveniat ad finem, qui est Christus. Docet igitur desideria et illecebras mundi calcare, nihil sibi præponere, nisi ex quo sunt omnia. CAS. Transcendens omnia, Deum quærit et invenit. 1
Psalms 135:21et dedit terram eorum hæreditatem, quoniam in æternum misericordia ejus; + 135.21 Et dedit terram eorum hæreditatem. CASS. Tertia pars, ubi descendit ad Christianos, exponens beneficia eis data, ut sic unum auctorem omnium scias. 1
Isaiah 4:5Et creabit Dominus super omnem locum montis Sion, et ubi invocatus est, nubem per diem et fumum, et splendorem ignis flammantis in nocte: super omnem enim gloriam protectio. + 4.5 Nubem, id est, obumbrationem Spiritus, in prosperis ne eleventur, sicut filiis Isræl nubes in die erat, ignis in nocte. Et fumum, etc. HIER. Unde: Domus impleta est fumo Exod. 13.; et alibi: Qui tangit montes, et fumigant Psal. 103.. Super omnem enim. Plurimi Judæorum, etc., usque ad nos autem ad primum Christi adventum.