Psalmorum 48:6
Cur timebo in die mala? iniquitas calcanei mei circumdabit me. + 48.6 Cur timebo. CASS. Incipit narrare quæ promisit, dicens quod Christus non redimet impios; hic propheta, in sua persona generalem agens causam, quærit causam damnationis et timoris malorum, quæ est iniquitas. AUG. Cur timebo? quasi non est quod timeam, cum iniquitatem vitare sit in mea potestate; pro qua tantum timebitur in die novissima, quæ erit mala damnatis, non justis. Calcanei. Ibid. Alludit verbis, etc., usque ad id est, opprimet et timere faciet. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Fear took hold upon them there, and pain, as of a woman in travail.
In Context
Cross References
2 Kings 7:7Surrexerunt ergo, et fugerunt in tenebris, et dereliquerunt tentoria sua, et equos et asinos, in castris, fugeruntque animas tantum suas salvare cupientes.
Isaiah 21:3Propterea repleti sunt lumbi mei dolore; angustia possedit me sicut angustia parturientis; corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem.
Daniel 5:6Tunc facies regis commutata est, et cogitationes ejus conturbabant eum: et compages renum ejus solvebantur, et genua ejus ad se invicem collidebantur.