The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 48 › Psalmorum 48:7

Psalmorum 48:7

Qui confidunt in virtute sua, et in multitudine divitiarum suarum, gloriantur. + 48.7 Qui confidunt. Hi, scilicet, qui confidunt, etc., usque ad in quibus adeo stulti sunt. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Thou breakest the ships of Tarshish with an east wind.

In Context

6Cur timebo in die mala? iniquitas calcanei mei circumdabit me. + 48.6 Cur timebo. CASS. Incipit narrare quæ promisit, dicens quod Christus non redimet impios; hic propheta, in sua persona generalem agens causam, quærit causam damnationis et timoris malorum, quæ est iniquitas. AUG. Cur timebo? quasi non est quod timeam, cum iniquitatem vitare sit in mea potestate; pro qua tantum timebitur in die novissima, quæ erit mala damnatis, non justis. Calcanei. Ibid. Alludit verbis, etc., usque ad id est, opprimet et timere faciet. 1

8Frater non redimit, redimet homo: non dabit Deo placationem suam, + 48.8 Frater non redimit. Si frater, id est Christus, non redimit, etc., usque ad quia talis non dat Deo placationem. 1

Read all of Psalmorum 48

Cross References

Exodus 15:14Ascenderunt populi, et irati sunt: dolores obtinuerunt habitatores Philisthiim. + 15.14 Ascenderunt, etc. ORIG. Audierunt gentes et iratæ sunt, dolores apprehenderunt habitatores Philisthiim, etc. Quantum ad historiam, nullum de his gentibus interfuisse mirabilibus constat: quomodo ergo terrore territæ vel iratæ Philisthiim, et Moabitæ, et Edom, et reliquæ quas enumerat, nationes? Sed, spiritualiter, invenies quia Philisthiim, id est cadentes poculo; et Edom, scilicet terrenus, trepidant: et eorum principes cursitant et pavent constricti doloribus, cum vident regna sua, quæ in inferno sunt, penetrata ab eo qui descendit in inferiora terræ, ut eriperet eos qui possidebantur a morte. Hinc timent et tremunt, quia senserunt magnitudinem brachii ejus; hinc etiam tabuerunt habitatores Chanaan, id est mutabiles et mobiles, cum viderunt moveri regna sua, et alligari fortem. Veniat ergo super eos timor, et tremor: tremunt et timent dæmones crucem Christi, in qua triumphati sunt, et exuti principatus eorum et potestate. Timor ergo et tremor cadent super eos, cum in nobis signum crucis fideliter fixum viderint, et magnitudinem brachii quod Dominus expandit in cruce, sicut dicit Isa. LXV: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, etc. Non te aliter timebunt, nec tremor tuus irruet super eos, nisi viderint in te crucem Christi, ut dicas: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi Gal. 6..

1 Kings 22:48Nec erat tunc rex constitutus in Edom.

Isaiah 13:8et conteretur. Torsiones et dolores tenebunt; quasi parturiens dolebunt: unusquisque ad proximum suum stupebit, facies combustæ vultus eorum. + 13.8 Combustæ. Quasi carbones nimio dolore, vel in re. Multi enim fuere combusti. Combustæ igne. Igne quem sibi succenderunt, quia dicere non possunt: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine Psal. 4., et: Nos autem revelata facie gloriam Domini contemplantes II Cor. 3..

Ezekiel 27:25Naves maris, principes tui in negotiatione tua: et repleta es, et glorificata nimis in corde maris.]

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 48:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 48:6Psalmorum 48Psalmorum 48:8 →