Psalmorum 49:11
Cognovi omnia volatilia cæli, et pulchritudo agri mecum est. + 49.11 Cognovi omnia volatilia. AUG. Cum illo sunt omnia, cognitione quadam ineffabilis sapientiæ. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
10quoniam meæ sunt omnes feræ silvarum, jumenta in montibus, et boves. 1
Cross References
Deuteronomy 3:14Jair filius Manasse possedit omnem regionem Argob usque ad terminos Gessuri et Machati. Vocavitque ex nomine suo Basan, Havoth Jair, id est, Villas Jair, usque in præsentem diem.
2 Samuel 18:18Porro Absalom erexerat sibi, cum adhuc viveret, titulum qui est in Valle regis: dixerat enim: Non habeo filium, et hoc erit monimentum nominis mei. Vocavitque titulum nomine suo, et appellatur Manus Absalom, usque ad hanc diem.
Psalms 10:6Dominus interrogat justum et impium; qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam. + 10.6 Dominus interrogat, etc. Justus autem. Minatur judicium, cujus timore deserant falsitates. Interrogat. Ibid. Id est probat, quia boni de obscuris non fatigantur, sed exercentur de cognitione: non inflantur, sed confirmantur. Quæ perfecisti. Id est, perfecte edidisti, vel implendo prædicta. Destruxerunt, male exponendo. Ibid. In obscuro. Vel obscura luna. Duæ sunt opiniones lunæ, etc., usque ad qui tunc dicit sancta sacramenta, cum per sanctos dentur. 1
Psalms 64:6mirabile in æquitate. Exaudi nos, Deus, salutaris noster, spes omnium finium terræ, et in mari longe. + 64.6 Mirabile. AUG. Non in exterioribus, ut domus terræ, sed in justitia, quæ pulchrior interiori oculo et amabilior quam modo debemus esurire, ut tunc ea satiemur. In æquitate. CAS. Cum unicuique digna retribuet, cui et dicet: Exaudi nos, qui es Salvator. Spes omnium. Laudes Dei, et virtutes describit. Et in mari longe. AUG. Ideo longe, quia in mari. Mare dicitur in figura sæculi amari falsitate iniquitatum, et tempestuosi procellis tentationum, ubi pisces invicem se devorant. 1
Ecclesiastes 2:21Nam cum alius laboret in sapientia, et doctrina, et sollicitudine, homini otioso quæsita dimittit; et hoc ergo vanitas et magnum malum. + 2.21 Nam cum alius. ID. Supra de incerto hærede, etc., usque ad ex ratione.
Luke 11:39Et ait Dominus ad illum: Nunc vos pharisæi, quod deforis est calicis et catini, mundatis: quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate. + 11.39 Calicis. Marcus refert, Judæos baptismata calicis et urceorum lectorumque et æramentorum solitos observare. Calix, vas vitreum; catinus, fictile de terra. Per hoc figuratur fragilitas humani corporis, in quo exterius prætendunt sanctitatem et simulant justitiam, quod foris erat lavabant, intus nequissimi. Quod autem intus est vestrum. Nemo putet fornicationem et hujusmodi corporalia vitia solummodo gravia esse, et spiritualia vitia esse levia, sicut avaritiam, iram, superbiam, etc., sicut Pharisæi putabant.