Psalmorum 49:12
Si esuriero, non dicam tibi: meus est enim orbis terræ et plenitudo ejus. + 49.12 Si esuriero, non. Ibid. Si hæc datis forsitan esurire putatis, quod est insania? 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Nevertheless man being in honour abideth not: he is like the beasts that perish.
In Context
Cross References
Genesis 4:17Cognovit autem Cain uxorem suam, quæ concepit, et peperit Henoch: et ædificavit civitatem, vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui, Henoch. + 4.17 Cognovit autem Cain uxorem suam. ISID., ibid. Figurate progenies impiorum, in ipsa mundi origine fundamentum quærens, in hac vita civitatem exstruxit quam vocavit Henoch, quod interpretatur dedicatio, quia in primordiis dedicant, dum in hac vita quæ ante est, radicem cordis plantant, ut hic ad votum floreant, et a futura gloria arescant. Abraham vero in casulis habitabat, quia sancti hospites et peregrinos se esse cognoscunt, exspectantes civitatem habentem fundamentum cujus artifex Deus est. Et ædificavit civitatem, etc. AUG., lib. XV de Civitate, cap. 8, tom. 7 Quæritur quibus adjutoribus eam ædificaverit, si plures homines non fuerint quam Scriptura dicit. Sed sciendum est multo plures fuisse tunc, quia diu vivendo plures poterant generare. Nec mirum, cum filii Isræl per quadringentos annos sic multiplicati leguntur, ut non possit numerari exercitus.
Psalms 49:20Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuæ ponebas scandalum. + 49.20 Sedens. Ibid. Quod transiens vel stans facit, non cum voluntate facit. Fratrem. Ibid. Omnem hominem. Et adversus filium matris, Ecclesiæ, cui charitate jungimur. Ponebas scandalum, hæreses vel alia quibus innocens capiatur. Loquebaris adversus. AUG. Dum detrahit qui doctus videtur, etc., usque ad validioris doctrinæ cibo. Tui similis. CASS. Consentiendo malis. Statuam contra tuam. AUG. Quod post dorsum posuisti, ante faciem ponam. 1
Ecclesiastes 3:18Dixi in corde meo de filiis hominum, ut probaret eos Deus, et ostenderet similes esse bestiis.
James 1:10dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos fœni transibit; + 1.10 Dives autem. Divitem vocat eum qui totam spem in divitiis ponit; non nocet habere divitias, sed amare. Dives autem glorietur. Ironice. Quasi: Non debet gloriari in sua gloria qua superbit et alios opprimit, quia finienda est et humilianda in inferno. Vel, Glorietur in humilitate sua, id est, non in superbia, sed humiliet se subserviendo aliis de divitiis. Quoniam sicut flos feni. Justus ut palma floret, injustus ut fenum: quia ille manet, hic cito transit. Flos justi spes quæ fructum exspectat, radix justi charitas quæ immobilis manet; mali radix cupiditas, flos delectatio temporalium.