Psalmorum 49:14
Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 4:21Qui autem reliqui fuerint, auferentur ex eis; morientur, et non in sapientia.]
Job 21:13Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt. + 21.13 Ducunt in bonis dies suos. Quia omnis longitudo vitæ præsentis punctus esse cognoscitur, cum fine terminatur. Quidquid enim transire potuit, subitum fuit. Et in puncto ad inferna descendunt. Sed finis est pessimus; ecce quo tendebat, quia præsentis vitæ prosperitas non est testis innocentiæ, quia et hac usi pereunt, et flagellati liberantur, quod est contra amicos Job.
Job 24:19Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium, et usque ad inferos peccatum illius. + 24.19 Ad nimium calorem transiet. Iniquitas frigori comparatur, etc., usque ad ut credat recta prædicantibus addit:
Psalms 9:17Cognoscetur Dominus judicia faciens; in operibus manuum suarum comprehensus est peccator. + 9.17 Cognoscetur. CASS. Vel de futuro judicio, etc., usque ad ut quidam falso putant. 1
Psalms 39:11Justitiam tuam non abscondi in corde meo; veritatem tuam et salutare tuum dixi; non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio multo. + 39.11 Non abscondi. CASS. Quando potui prodesse veritatem, promissionem, et salvationem. 1
Psalms 47:3Fundatur exsultatione universæ terræ mons Sion; latera aquilonis, civitas regis magni. + 47.3 Fundatur exsultatione. HIER. Quasi dicat, quæ prius maledictionibus subjecta, etc., usque ad ipse est Christus, qui per universam Ecclesiam gaudia dilatat. Mons Sion latera. AUG. Quicunque alicui hærent, latera ejus dicuntur, etc., usque ad item ab aquilone pandetur omne malum, etc. 1