Psalmorum 49:16
Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas? et assumis testamentum meum per os tuum? + 49.16 Peccatori autem. Ibid. A quibus sacrificium velit, ubi peccatori suæ nequitiæ imputantur CASS. Hæc populo suo dixit, etc., usque ad Non enim lectio negatur corrigendis. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Be not thou afraid when one is made rich, when the glory of his house is increased;
In Context
Cross References
Genesis 31:1Postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium: Tulit Jacob omnia quæ fuerunt patris nostri, et de illius facultate ditatus, factus est inclytus: + 31.1 Postquam autem audivit, etc. Mutavit mercedem, etc. HIERON. in Quæst. Hebr. Pro eo quod posuimus, mutavit mercedem meam decem vicibus, Septuaginta posuerunt decem annis: cum verbum Hebraicum monim numerum magis quam annos sonat; et ex sequentibus is sensus probatur, quod per singulos fetus super Laban conditionem mutaverit. Si videbat varium nasci pecus, dicebat: Volo ut in futuro nascantur mihi varia; tunc Jacob virgas in canalibus non ponebat, ut fetus unicolor nasceretur: quo facto Laban ea pecora suæ parti fieri debere dicebat; sic usque ad decem vices mutata est conditio: et quodcunque proposuerat Laban ut sibi nasceretur, in contrarium colorem vertebatur. Nunc autem in sex annis decem pariendi vices incredibiles viderentur; sed lege Virgilium, in quo dicitur: Bis gravidæ pecudes. Natura autem Italicarum ovium et Mesopotamiæ eadem esse dicitur.
Esther 5:11et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum, filiorumque turbam, et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex elevasset.
Psalms 37:7Miser factus sum et curvatus sum usque in finem; tota die contristatus ingrediebar. + 37.7 Miser factus sum. ID. Dicto qualiliter iniquitates supergressæ, dicit quomodo aggravatæ. 1
Proverbs 28:12In exsultatione justorum multa gloria est; regnantibus impiis, ruinæ hominum. + 28.12 In exsultatione, etc. Non de præsentibus, etc., usque ad quod et de paganis, et hæreticis, et malis Catholicis potest accipi.
Revelation 21:24Et ambulabunt gentes in lumine ejus: et reges terræ afferent gloriam suam et honorem in illam. + 21.24 Et ambulabunt. Tanta erit lux in futuro, quod usque ad finem mundi, ambulabunt gentes, id est promovebuntur de bono in melius. In lumine. In spe hujus luminis, vel per lumen, vel per lucem, vel per radios cognitionis ejus. Reges terræ. Id est illi majores qui regunt terrenitatem suam et aliorum.